This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sosia
Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior,
iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
155quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili
nec quisquam sit quin me malo omnes esse dignum deputent.
íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant:
160ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.
haéc eri immodéstia
coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
nonne ídem hoc luci me míttere potuit?
opulénto homini hoc servitús dura est,
165hoc mágis miser est divítis servos:
nóctesque diésque assiduó satis superque est
quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis.
ípse dominus díves, operis ét laboris expers,
quódcumque homini áccidit libére, posse retur:
170aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit.
nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit.
ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua:
habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre.
Merc.
Satiúst me queri íllo modó servitútem:
175hodié qui fuerim líber,
eúm nunc potívit patér servitútis,
hic qui verna natus est queritur.
Sos.
Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
180ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
Merc.
Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
Sos.
Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
185sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
190imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,
ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
195ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
200prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:
si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
205si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
210Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
propere irent, de suis finibus exercitus deducerent.
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
215producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido
legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
póstquam utrimque éxitum est máxima cópia,
dispertiti viri, dispertiti ordines,
nos nostras more nostro et modo instruximus
220légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont.
deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt,
éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul.
convenit, victi utri sint eo proelio,
urbem agrum aras focos seque uti dederent.
225postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi
vota suscipere, utrimque hortari exercitum.
tum pro se quisque id quod quisque potest et valet
230edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu
nébula constát, cadunt vólnerum ví viri.
denique, ut voluimus, nostra superat manus:
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
235vicimus ví feroces.
sed †fugam in se tamen nemo convortitur
nec recedit loco quin statim rem gerat;
animam omittunt prius quam loco demigrent:
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
240hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,
ílico equités iubet déxtera indúcere.
equites parent citi: ab dextera maximo
cúm clamore involant ímpetu alacri,
foédant et próterunt hóstium cópias
245iúre iniustas.
Merc.
Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
Sos.
Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
250ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum
(hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui),
sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
255velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
260nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
Merc.
Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
265decet et facta moresque huius habere me similes item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.
Sos.
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
270credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
Merc.
275Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Sos.
Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
280credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
Merc.
Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
Sos.
285Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Merc.
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
Sos.
Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
290sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
Merc.
Nullust hoc metuculosus aeque.
Sos.
Mi in mentem venit,
illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
Merc.
Timet homo: deludam ego illum.
Sos.
Perii, dentes pruriunt;
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
295credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Merc.
Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar;
igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
300agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
in soporem collocastis nudos.
Sos.
Formido male,
né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
305metuo ne numerum augeam illum.
Merc.
em, nunciam ergo: sic volo.
Sos.
Cingitur: certe expedit se.
Merc.
Non feret quin vapulet.
Sos.
Quis homo?
Merc.
Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
Sos.
Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
Merc.
310Haud malum huic est pondus pugno.
Sos.
Perii, pugnos ponderat.
Merc.
Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?
Sos.
Servaveris,
nam continuas has tris noctes pervigilavi.
Merc.
Pessumest,
facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris.
Sos.
315Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Merc.
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
Sos.
Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.
ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit.
Merc.
Olet homo quidam malo suo.
Sos.
ei, numnam ego óbolui?
Merc.
320Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
Sos.
Illic homo superstitiosust.
Merc.
Gestiunt pugni mihi.
Sos.
Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
Merc.
Vox mi ad aures advolavit.
Sos.
Né ego homo infelix fui,
qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.
Merc.
325Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
Sos.
Non equidem ullum habeo iumentum.
M.
Onerandus est pugnis probe.
Sos.
Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;
vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
Merc.
Certe enim hic nescio quis loquitur.
Sos.
Salvos sum, non me videt:
330nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Merc.
Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
Sos.
Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
Merc.
Optume eccum incedit ad me.
Sos.
Timeo, totus torpeo.
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
335neque miser me commovere possum prae formidine.
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
Merc.
Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Sos.
340Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
Merc.
Servosne es an liber?
Sos.
Vtcumque animo conlibitum est meo.
Merc.
Ain vero?
Sos.
Aio enim vero.
M.
Verbero.
S.
Mentiris nunc.
Merc.
At iam faciam ut verum dicas dicere.
Sos.
Quid eo est opus?
Merc.
Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
Sos.
345Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior?
M.
Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam.
S.
Haud potes:
bene pudiceque adservatur.
Merc.
Pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti ést tibi?
Sos.
Immo quid tibi est?
Merc.
Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
Sos.
350Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
Merc.
Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
familiaris accipiere faxo haud familiariter.
S.
Hic inquam habito ego atque horunc servos sum.
M.
At scin quo modo?
355faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.
Sos.
Quonam modo?
Merc.
Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
Sos.
Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
Merc.
Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.
Sos.
Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?
M.
360Haecine tua domust?
S.
Ita inquam.
M.
Quis erus est igitur tibi?
Sos.
Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena.
Merc.
Quid ais? quid nomen tibi est?
Sos.
Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.
Merc.
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
365advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
Sos.
Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
Merc.
At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
Sos.
Ita profecto.
Merc.
Nunc profecto vapula ob mendacium.
Sos.
Non edepol volo profecto.
Merc.
At pol profecto ingratiis.
370hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
Sos.
Tuam fidem obsecro.
Merc.
Tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum?
S.
Perii.
M.
Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es?
Sos.
Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
pro fidem, Thebani cives.
Merc.
Etiam clamas, carnifex?
375loquere, quid venisti?
Sos.
Vt esset quem tu pugnis caederes.
M.
Cuius es?
S.
Amphitruonis, inquam, Sosia.
M.
Ergo istoc magis,
quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
Sos.
Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.
M.
Etiam muttis?
S.
Iam tacebo.
M.
Quis tibi erust?
S.
Quem tu voles.
Merc.
380Quid igitur? qui nunc vocare?
Sos.
Nemo nisi quem iusseris.
Merc.
Amphitruonis te esse aiebas Sosiam.
Sos.
Peccaveram,
nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere.
Merc.
Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.
fugit te ratió.
Sos.
Vtinam istuc pugni fecissent tui.
Merc.
385Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
Sos.
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
Merc.
Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
Sos.
Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.
Merc.
Dic si quid vis, non nocebo.
Sos.
Tuae fide credo?
Merc.
Meae.
Sos.
390Quid si falles?
Merc.
Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
Sos.
Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.
Amphitruonis ego sum servos Sosia.
Merc.
Etiam denuo?
Sos.
Pacem feci, foedus feci. vera dico.
Merc.
Vapula.
Sos.
Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
395verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
Merc.
Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
Sos.
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.
qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.
M.
400Hic homo sanus non est.
S.
Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.
quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?
nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico
venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
405non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
fecit hercle, nam etiam misero nunc mihi malae dolent.
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
M.
Quid, domum vostram?
S.
Ita enim vero.
M.
Quin quae dixisti modo
omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum.
410nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
Sos.
Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
415hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
sed quid ais? quid Amphitruoni doni a Telobois datum est?
Merc.
Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
Sos.
Elocutus est. ubi patera nunc est?
Merc.
Est in cistula;
Amphitruonis obsignata signo est.
Sos.
Signi dic quid est?
Merc.
420Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
Sos.
Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;
nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
425si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
Merc.
Cadus erat vini, inde implevi hírneam.
Sos.
Ingressust viam.
Merc.
Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.
Sos.
Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
430mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Merc.
Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
Sos.
Tu negas med esse?
Merc.
Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Sos.
Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
Merc.
At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
435nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Sos.
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Merc.
Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Sos.
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
440quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
445sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
Merc.
Quó agis te?
S.
Domum.
M.
Quadrigas si nunc inscendas Iovis
atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
Sos.
450Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
Merc.
Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
Sos.
Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
455an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
460ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.