This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Merc.
Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:
amovi a foribus maximam molestiam,
patri ut liceret tuto illam amplexarier.
iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
5narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
erroris ambo ego illos et dementiae
complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
10adeo usque, satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
redigét antiquam coniugi in concordiam.
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
15atque insimulabit eam probri; tum meus pater
eam séditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
hodie illa pariet filios geminos duos
alter decumo post mense nascetur puer
20quam seminatust, alter mense septumo;
eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:
verum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?
sed Alcumenae huius honoris gratia
25pater curavit uno ut fetu fieret,
uno ut labore absolvat aerumnas duas.
et ne in suspicione ponatur stupri
et clandestina ut celetur consuetio.
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
30Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par videtur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
orationem comprimam: crepuit foris.
35Amphitruo subditivos eccum exit foras
cum Alcumena uxore usuraria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.