Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nicobvlvs

Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac

stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,

solús ego omnis longe ántideo

stultítia et moribus índoctis.

5perií, pudet: hocine me aétatis

ludós bis factum esse índigne?

magis quam íd reputo, tam mágis uror

quae méus filius turbávit.

perdítus sum atque eradícatus

10sum, omníbus exemplis éxcrucior.

omnía me mala conséctantur,

omníbus exitiis ínterii.

Chrysálus med hodie láceravit,

Chrysálus me miserum spóliavit:

15is scelus auro usque áttondit

dolis dóctis indoctum, út lubitumst.

ita míles memorat méretricem esse

eam quam ílle uxorem esse áiebat,

omníaque ut quidque actum est memoravit,

20eam síbi hunc annúm condúctam,

relicúom id auri factúm quod ego ei

stultíssimus homo promísissem: hoc,

hoc ést quo cor peracéscit;

hoc ést demum quod pércrucior,

25me hoc aétatis ludíficari,

immo edepol sic ludos factum

canó capite atque albá barba

miserúm me auro esse emúnctum.

perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi

30plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.

Phil.

Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?

hic quidémst pater Mnesilochi.

N.
Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.

Philoxéne, salve.

Phil.
Et tu. unde ágis?

Nic.
Vnde homo miser átque infortunátus.

P.

At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.

Nic.

35Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.

Phil.
Sic est. séd tu,

quíd tibist?

Nic.
Pól mihi par, idem est quód tibi.

Phil.

Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?

Nic.

Ádmodum.

Phil.
Idém mihi mórbus in péctorest.

Nic.

Át mihi Chrýsalus óptumus homo

40pérdidit fílium, me átque rem omném meam.

Phil.

Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?

Nic.
Scies:

íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.

Phil.

Qui scís?

Nic.
Vidi

Phil.
mihi, dísperii.

Nic.

Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras?

Phil.

45Haud moror.

Nic.
Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,

nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (52 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: