This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cal.
Pseudóle, non audis quae híc loquitur?
Ps.
Audío, ere, equidem atque animum ádvorto.
Cal.
Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat?
Ps.
Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo.
iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua:
5mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram.
Cal.
Quid opúst?
Ps.
Potin aliam rem út cures?
Cal.
At—
Ps.
Bát.
Cal.
Crucior.
Ps.
Cor dúra.
Cal.
Non póssum.
Ps.
Fac possís.
Call.
Quonam pactó possim?
Ps.
Vince ánimum.
in rém quod sit praevórtaris quam in re ádvorsa animo auscúltes.
Ca.
Nugae ístaec sunt: non iúcundumst nisi amáns facit stulte.
Ps.
Pérgin?
Cal.
10O Pseúdole mi, sine sím nihili,
mitte mé sis.
Ps.
Sino, modo ego ábeam.
Cal.
Mane, máne, iam ut voles med ésse ita ero.
Ps.
Nunc tú sapis.
Bal.
Ít dies; egó mihi cesso.
í prae, puere.
Cal.
Heus, ábit. quin revocas?
Ps.
15Quíd properas? placide.
Cal.
Át prius quam abeat.
Bal.
Quíd hoc, malum, tam plácide is, puere?
Ps.
Hódie nate, heus, hódie nate, tíbi ego dico, heus, hódie nate,
redi ét respice ád nos. tamétsi occupátu's,
morámur. mane, ém conloquí qui volúnt te.
Bal.
20Quid hóc est? quis ést qui morám mi occupáto
moléstam optulit?
Ps.
Qui tibí sospitalis
fuít.
Bal.
Mortuóst qui fuít: qui sit úsust.
Ps.
Nímis superbe.
Bal.
Nímis molestus.
Cal.
Réprehende hominem, adséquere.
Bal.
I puere.
Ps.
Occédamus hác obviám.
Bal.
Iuppitér te
25perdát, quisquis és.
Ps.
Te volo.
Bal.
Át vos ego ámbos.
vorte hác te, puere.
Ps.
Non licét conloquí te?
Bal.
At míhi non lubét.
Ps.
Sin tuámst quippiam ín rem?
Bal.
Licétne, opsecró, bitere án non licet?
Ps.
Vah,
mánta.
Bal.
Omitte.
Cal.
Bállio, audi.
Bal.
Súrdus sum † profecto inanilogistae.
Cal.
30Dedí dum fuít.
Bal.
Non petó quod dedísti.
Cal.
Dabó quando erít.
Bal.
Ducitó quando habébis.
Cal.
Éheu, quam ego malis pérdidi modis
quód tibi détuli et quód dedi.
Bal.
Mórtua
vérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis.
Ps.
35Nósce saltem húnc quis est.
Bal.
Iám diu scio
quí fuit: núnc qui sit ipsús sciat.
ámbula tú.
Ps.
Potin út semel modo,
Bállio, huc cúm lucro respícias?
Bal.
Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi
40atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae.
Ps.
Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.
Bal.
Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.
Ps.
45Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
vel, si dignu's alio pacto, neque ament nec faciant bene.
Bal.
Quid agitur, Calidore?
Cal.
Amatur atque egetur acriter.
Bal.
Misereat, si familiam alere possim misericordia.
Ps.
Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.
50sed scin quid nos volumus?
Bal.
Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
Ps.
Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.
Bal.
Audio.
atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
Ps.
Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,
quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit.
Bal.
55Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
Ps.
At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
Bal.
Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.
Cal.
60Quid, si non habui?
Bal.
Si amabas, invenires mutuom,
ad danistam devenires, adderes faenusculum,
surruperes patri.
Ps.
Surruperet hic patri, audacissume?
non periclumst ne quid recte monstres.
Bal.
Non lenoniumst.
Cal.
Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?
65atque adeo, si facere possim, pietas prohibet.
Bal.
Audio.
pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
mutuom argentum?
Cal.
Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
Ps.
70Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
Cal.
Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;
ita miser et amore pereo et inopia argentaria.
Bal.
75Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
Cal.
Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
metuont credere omnes.
Bal.
Eadem est mihi lex: metuo credere.
Ps.
Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?
Bal.
80Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
Cal.
Nilne te miseret?
Bal.
Inanis cedis, dicta non sonant.
atque ego te vivom salvomque vellem.
Ps.
Eho an iam mortuost?
Bal.
Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:
85ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
apud novercam querere.
Ps.
Eho an umquam tu huius nupsisti patri?
Bal.
Di melius faciant.
Ps.
Face hoc quod te rogamus, Ballio,
90mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi.
B.
Tibi ego credam?
P.
Quor non?
B.
Quia pol quá opera credam tibi,
una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
Cal.
Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?
Bal.
95Quid nunc vis?
Cal.
Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,
ne illam vendas neu me perdas hominem amantem.
Bal.
Animo bono es.
vel sex menses opperibor.
Cal.
Euge, homo lepidissume.
Bal.
Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?
Cal.
Quid iam?
Bal.
Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium.
Cal.
100Non habes?
Bal.
Non hercle vero.
Cal.
Pseudole, ei accerse hostias,
victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
Bal.
Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
Cal.
Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?
Ps.
105Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.
Cal.
Quid eo?
Ps.
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,
eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
Bal.
I in malam crucem.
Ps.
Istuc ibit Iuppiter lenonius.
110
Bal.
Ex tua re est, ut ego emoriar.
Ps.
Quidum?
Bal.
Ego dicam tibi:
quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.
Bal.
Ex tua re non est, ut ego emoriar.
Ps.
Quidum?
Bal.
Sic, quia
sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
Cal.
Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.
115non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
Bal.
Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
Cal.
Quo modo?
Bal.
Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.
Cal.
Meam tu amicam vendidisti?
Bal.
Valde, viginti minis.
Cal.
Viginti minis?
Bal.
Vtrum vis, vel quater quinis minis,
120militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas.
Cal.
Quid ego ex te audio?
Bal.
Amicam tuam esse factam argenteam.
Cal.
Cur id ausu's facere?
Bal.
Libuit, mea fuit.
Cal.
Eho, Pseudole,
ei, gladium adfer.
Ps.
Quid opus gladio?
Cal.
Qui hunc occidam atque me.
Ps.
Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.
Cal.
125Quid ais, quantum terra † tegit hominum periurissume?
iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?
Bal.
Fateor.
Cal.
Nempe concéptis verbis?
Bal.
Etiam consutis quoque.
Cal.
Periuravisti, sceleste.
Bal.
At argentum intro condidi.
ego scelestus nunc argentum promere possum domo:
130tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.
Cal.
Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis.
Ps.
Licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
Cal.
Ingere mala multa.
Ps.
Iam ego te differam dictis meis.
impudice.
Bal.
Itast.
Cal.
Sceleste.
Bal.
Dicis vera.
Ps.
Verbero.
Bal.
135Quippini?
Cal.
Bustirape.
Bal.
Certo.
Ps.
Furcifer.
Bal.
Factum optume.
Cal.
Sociofraude.
Bal.
Sunt mea istaec.
Ps.
Parricida.
Bal.
Perge tu.
Cal.
Sacrilege.
Bal.
Fateor.
Ps.
Periure.
Bal.
Vetera vaticinamini.
Cal.
Legirupa.
Bal.
Valide.
Ps.
Permities adulescentum.
Bal.
Acerrume.
Cal.
Fur.
Bal.
Babae.
Ps.
Fugitive.
Bal.
Bombax.
Cal.
Fraus populi.
Bal.
Planissume.
Ps.
140Fraudulente.
Cal.
Impure.
Ps.
Leno.
Cal.
Caenum.
Bal.
Cantores probos.
Cal.
Verberavisti patrem atque matrem.
Bal.
Atque occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
Ps.
In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
Bal.
Numquid aliud etiam voltis dicere?
Cal.
Ecquid te pudet?
Bal.
145Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,
sicut haec est praestituta summa ei argento dies,
si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.
Cal.
150Quid id est?
Bal.
Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:
hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;
sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas.
haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.
Cal.
Iamne abis?
Bal.
Negoti nunc sum plenus.—
Ps.
Paulo post magis.
155illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.
exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos.
nunc, Calidore, te mihi operam dare volo.
Cal.
Ecquid imperas?
Ps.
Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;
ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,
160qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.
Cal.
Cedo mihi, quid es facturus?
Ps.
Temperi ego faxo scies.
nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.
C.
Optumum atque aequissimum oras.
Ps.
Propera, adduc hominem cito.
Cal.
Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient.
Ps.
165Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para
ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
Cal.
Iam hic faxo aderit.—
Ps.
Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.