[123]
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos
constat, eum caedes facta sit1, adfuisse, cum cupere
verum inveniri2; qui id3 recuset, eum profecto, tametsi verbo non
audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices,
nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac
necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una
quaeque4 earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod
invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
quae
praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita
sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit
disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.