[118]
fecerunt hoc multi apud
maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus,
Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit
propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias.
putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis
atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac
necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros
esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius
provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno
tempore a me hospites atque amici publice privatimque
defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod
facio non existimet me summi offici ratione impulsum
coactumque1 suscepisse.
atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque
et de2 iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta
istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem
et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca
ex aliis generibus sumemus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.