[31]
si vero illud quoque accedit1, ut praetor
in ea verba2 iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex,
homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare,
—si iudicium sit eius modi3
L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENA-
TEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI
ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR,
non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium
Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem
non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis4 res
iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore.
decreta eius modi5, SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE
DICIS, ACCVSES; SI PETIT6, DVCAS: C. Fuficium duci iussit
petitorem, L. Suettium, L. Racilium7. iudicia eius modi8:
qui cives Romani erant iudicabant9 si Siculi essent, cum
Siculos eorum10 legibus dari11 oporteret, qui Siculi, si cives
Romani essent.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 accedit c (accidit? i, §§4, 39): accidet πbO2: accedet k
2 in ea verba praetor vulg. L. O1 Asc.: om. rell.
3 eius modi Ob: eiusdem modi codd. pler.
4 ante omnis habent codd. iterum eiusdem modi (eiusmodi b): om. O: secl. Muell., ego delevi
5 Eius modi decreta O
6 petit Manutius: patitur codd
7 Acilium, Accilium cO1
8 eius modi O: huius modi p rell.
9 iudicabant addidi (Cl. Rev. xviii, p. 24)
10 cum Siculos eorum Lamb., Donatum secutus ad Ter. Phorm. ii, 1, 36: cum Siculorum coni. Steph.: cum Siculi eorum `N': tum (tamen b) si eorum p rell. Asc.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.