[93]
quid? Agrigento nonne1 eiusdem P. Scipionis monumentum,
signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore
litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex
Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? quod quidem,
iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud
furtumque nefarium quosdam homines improbos duces
atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas2
est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani,
religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae,
testimonium societatis requirebant. itaque ab iis qui
principes in ea civitate erant praecipitur et3 negotium datur
quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis
sacras. etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem
illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani,
viri fortes atque honesti4, permulti in illo oppido coniunctissimo
animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur
—non audebat palam poscere aut tollere quae placebant.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.