[27]
nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta,
ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta
ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem
consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi
invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur.
sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes
ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa
reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt,
verba ipsa tenuerunt, ut, quia1 in alicuius libris
exempli causa id nomen invenerant, putarunt2 omnis mulieres
quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi
quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos,
post3 tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum
'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,'
'rem' an 'litem' dici oporteret.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.