[2]
si quis est, iudices, qui illam Postumi sive
inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo
verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius
opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab
ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata,
ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum
acerbitatis putet. satis est homines imprudentia lapsos
non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere
certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc
generi hominum prope natura datum ut, si qua in familia
laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis,
quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur,
cupidissime persequantur, si quidem non modo in
gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed
etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus
est P. Decium filius. sint igitur similia, iudices, parva
magnis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.