This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
si enim idem
dicit,1 quod Hieronymus, qui censet summum bonum
esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid
dicat intellegit? sin autem voluptatem putat2 adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat
hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas
idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,3 qui non videat haec
esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc
equidem sum,4 credo item5 vos, nec6 in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui
torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem
hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.