This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
sic igitur inflatus et tumens
animus in vitio est. sapientis autem animus semper
vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at
irati1 animus eius modi est: numquam igitur sapiens
irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium [p. 327]
est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam
maxumum dolorem inurere. qui autem id concupierit,
eum necesse est, si id2 consecutus sit, magno opere3
laetari. ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod
quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit.4 sin5 autem caderet in sapientem aegritudo,
caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.