This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
expediam, quali natura praedita constent.
740principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
e regione ea quod loca cum venere volantes,
remigii oblitae pennarum vela remittunt
praecipitesque cadunt molli cervice profusae
745in terram, si forte ita fert natura locorum,
aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
750vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
quo numquam pennis appellunt corpora raucae
cornices, non cum fumant altaria donis;
usque adeo fugitant non iras Palladis acris
pervigili causa, Graium ut cecinere poeëtae,
755sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
in Syria quoque fertur item locus esse videri,
quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
manibus ut si sint divis mactata repente.
760 omnia quae naturali ratione geruntur,
et quibus e fiant causis apparet origo;
ianua ne pote eis Orci regionibus esse
credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
ducere forte deos manis inferne reamur,
765naribus alipedes ut cervi saepe putantur
ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
quod procul a vera quam sit ratione repulsum
percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.