This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
910hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
quinque etenim licet inter dum pluresque videre
ordine demisso levibus iactarier auris,
unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
915ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
usque adeo permananter vis pervalet eius.
Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
ipsius rei rationem reddere possis,
et nimium longis ambagibus est adeundum;
920quo magis attentas auris animumque reposco.
Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
925frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
aequoris, exesor moerorum, litora propter;
nec varii cessant sonitus manare per auras;
denique in os salsi venit umor saepe saporis,
cum mare versamur propter, dilutaque contra
930cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
fertur et in cunctas dimittitur undique partis
nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
935cernere odorari licet et sentire sonare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.