Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
sub
haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus
id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui
scripturum se omniaque de sententia patrum facturum
esse.
[2]
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos
in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris
ita decrevit senatus,
[3]
militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset.
[4]
si M. Claudio
proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica
fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in
Italiam reportaretur, donec hostis in terra Italia esset.
comitia
[5]
deinde a praetore urbano de senatus sententia
[p. 244]
plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt
quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri
bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis
alteri reficiendis aedibus Fortunae
[6]
et matris Matutae
intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae
priore anno incendio consumptae fuerant.—
[7]
tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in
Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra
Suessulam, et duo vigiles exanimati;
[8]
murus turresque
quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam
decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.
[9]
horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per
aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt;
et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.
[10]
cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.
[11]
Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset,
vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino
senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides
Tarentinos et Thurinos invenit.
[12]
custodiebantur in atrio
Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus
eorum fallere Romanos expediebat.
[13]
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis
tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris
factus profugit.
[14]
luce prima volgata per urbem fugai
est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos
omnis retraxerunt. deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.