This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. sic res Romana in antiquum statum rediit,
secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt.
[2]
C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo
anno fuit. is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum
superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae
civitati invehebatur.
[3]
nomine enim tantum minus
invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;
quippe duos pro uno dominos acceptos,
[4?]
immoderata,
infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnis
metus legum omniaque supplicia verterent in plebem.
[5]
quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de imperio
consulari scribendis; quod populus in se ius dederit,
eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.
[6]
qua promulgata lege
cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum
acciperent,1 senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque
[p. 32]
ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti2 circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit:
[7]
insidiatum eum et tempore capto adortum
rem publicam.
[8]
si quem similem eius priore anno
inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent,
non potuisse sisti. mortuis duobus consulibus, iacente
aegra civitate, in conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum
leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
[9]
quid tandem? illi non licere,
si quid consules superbe in aliquem civium aut
crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis
iudicibus quorum in aliquem saevitum sit?
[10]
non illum3 consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere; quam placatam4 reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se deprecari, quo minus pergat ut coeperit;
[11]
“vos” inquit Fabius, “ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem
universorum comparatam esse; tribunos plebis vos
creatos, non hostes patribus.
[12]
nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi.
non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum
collega ut rem integram in adventum consulum
[p. 34]
differat. ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis5 priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.”
[13]
agunt cum Terentilio6 tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.