This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
Ac forte illis diebus oblatum Caesari anceps periculum auxit vana rumoris praebuitque ipsi materiem cur
amicitiae constantiaeque Seiani magis fideret. vescebantur
in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter
et Fundanos montis nativo in specu. eius os lapsis repente
saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnis et fuga
eorum qui convivium celebrabant. Seianus genu vultuque
et manibus super Caesarem suspensus opposuit sese incidentibus atque habitu tali repertus est a militibus qui subsidio
venerant. maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut
non sui anxius cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis
partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem
proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum,
dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis,
extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet: velle
id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum
contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam
iuvenis iuxta insultet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.