Edelvives Eutropio
Edelvives Eutropio
Edelvives Eutropio
Autor 1
EUTROPIUS
BREVIARIUM AB URBE CONDITA
Edición Método de Latín, Edelvives, 1966
1. El día 21 de abril.
2. Ut qui plúrimum minimumque tradunt, como lo cuentan los que siguen un términó
medio.
II
Roma gobernada por Reyes. — Rómulo, primer rey
Cóndita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit.
Multitúdinem fínitimorum in civitatem recepit; centum ex senióribus elegit,
quorum consílio (1) omnia ágeret, quos Senatores nominavit propter senectutem.
Tunc, cum uxores ipse et pópulus non haberent, invitavit ad spectáculum ludorum
vicinas urbi nationes, atque earum vírgines rápuit. Commotis bellis propter
raptarum (2) iniúriam, Caeninenses vicit. Antemnates, Crustuminos, Sabinos,
Fidenates, Veientes, quae ómnia oppida urbem cingunt. Et cum, orta súbito
tempestate, non comparuisset, anno regni trigésimo séptimo, ad deos transiisse
créditus, consecratus est. Deinde Romae per quinos dies (3) Senatores
imperaverunt, et his regnántibus, annus unus completus est.
VIII
Lucio Tarquinio el Soberbio, séptimo y ultimo rey de Roma
IX
Roma gobernada por Cónsules
Hinc (1) cónsules coepere pro uno rege dúo hac causa creari, ut, si unus
malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem símilem, coerceret. Et
plácuit, ne impérium lóngius quam annum (2) haberent; ne per diuturnitatem
potestatis insolentiores redderentur (3), sed civiles (4) semper essent, qui
se post annum scirent (5) futuros esse privatos. Fuerunt ígitur anno primo,
expulsis régibus, Cónsules Lúcius Iúnius Brutus, qui máxime égerat, ut
Tarquínius pelleretur, et Tarquínius Collatinus, maritus Lucrétiae. Sed
Tarquínio Collatino statim sublata dígnitas est: placúerat enim, ne quisquam
in urbe maneret, qui Tarquínius vocaretur. Ergo, factus est Valérius Publicóla
cónsul.
x
Tarquinio el Soberbio hace la guerra a los Romanos
Commovit tamen bellum urbi Romanae rex Tarquínius, qui fúerat expulsus;
et, collectis úndique multis géntibus, ut in regnum posset restítui dimicavit.
In prima pugna Brutus et Aruns, Tarquínii fílius, ínvicem se occiderunt. Romani
tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum Romanae matronae defensorem
pudicítiae suae, quasi communem patrem, per annum luxerunt. Valérius Publicóla
Spúrium Lucrétium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem; quo morbo
mórtuo, íterum Horátium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus
quinqué cónsules hábuit, cum Tarquínius Collatinus urbe cessisset propter nomen
(1), Brutus proelio periisset, Sp. Lucrétius morbo mórtúus esset.
1. Propter nomen, “porque llevaba el nombre de” los Tarquinios, por ser pariente
de ellos.
XIII
Origen del poder tribunicio
Sexto décimo anno post reges exactos seditionem pópulus Romae fecit,
tanquam (1) a senatu atque Consúlibus premeretur. Tum et ipse sibi Tribunos
plebis, quasi próprios iúdices et defensores creavit, per quos contra Senatum
et Cónsules tutus esse posset.
Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt; et, victi ácie,
étiam Coríolos civitatem, quam habebant óptimam, perdiderunt.
1. Tanquam = quasi: como si, a pretexto de que, alegando por excusa el que.
XV
Creación de los Tribunos militares
XVI
Restablecimiento del Consulado
XVII
Primera guerra Púnica
1. Quae- = quantae.
2. Valerio... consulibus, siendo cónsules. Ablat. Absoluto sin participio.
3. In fidem, en alianza.
4. Naves rostratae, naves con espolones de hierro.
5. Plúrimum posse, ser muy poderoso.