Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Annus 211 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (221 a.C.n.) · 220 a.C.n. · 219 a.C.n. · 218 a.C.n. · 217 a.C.n. · 216 a.C.n. · 215 a.C.n. · 214 a.C.n. · 213 a.C.n. · 212 a.C.n. · 211 a.C.n. · (210 a.C.n.)


Secundum bellum Punicum

recensere
  • Cum nec obsidionem Capuae solvere nec munimenta Romana perrumpere posset Hannibal, iter subitum et inexpectatum ad Romam facere decrevit (Hannibal ad portas). Sperabat enim sive urbem ipsam defensoribus vacuam ex improviso occupaturum sive saltem exercitum Romanorum ab obsidionis incepto patriae succurrendi causa aversurum. Neutrum ei contigit efficere quia tunc temporis novi consules legiones annuas Romae legebant : quocirca multi milites casu aderant. Paulo post eodem anno Capuani sese dedere hostibus coacti sunt. Crudeliter in deditos saeviere Romani : optimates occisi sunt, plebs in servitutem redacta, ager publicatus est.
  • In Hispania proconsul Publius Scipio et frarer eius Gnaeus a Carthaginiensibus et eorum sociis Celtiberis separatim victi et necati sunt. Exercitus eorum deleti sunt.
  • Romani societatem cum Foedere Aetolico et eorum sociis in Peloponneso (Elis, Sparta, Messene) adversus Macedones ineunt, ita ut Aetoli terra, Romani mari, bellum gesturi essent.