Alexander Tsankov
Alexander Zolov Tsankov (Bulgarice Александър Цолов Цанков, natus Oriachovo in oppido Valvis provinciae die 29 Iunii 1879; mortuus Belgrani apud Bonaëropolin die 27 Iunii 1959) fuit rerum politicarum peritus Bulgaricus.
Iuventus et munus
recensereSexantapristae scholam frequentabat et deinde annis 1901 - 1904 apud Universitatem Serdicensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad usque annum 1907 Monaci, Vratislaviae, Berolini oeconomiae studebat. Tum in Aeraria Nationali Bulgariae operam dedit et anno 1910 professor oeconomiae politicae Universitatis Serdicensis nominatus est.
Cursus honorum
recensereAnno 1923 primo legatus ad parlamentum Bulgaricum electus hunc honorem ad annum 1934 tulit. Die 9 Iunii Alexander Stambolijski praeses ministrorum seditione militum depositus est, Tsankov eius successor nominatus est. Tsankov primus minister acerrime contra seditiones Communistarum agebat, qui mense Septembri 1923 contra Regnum novis rebus studebant et anno 1925 Boridem III regem necare frustra conati sunt. Eodem anno copiae Graecae Bulgariam invaserunt. Quod autem aes alienum maximum Bulgariae non minuere potuit, die 4 Ianuarii 1926 Andreas Ljapcev eius successor nominatus est. Annis 1926 - 1930 praeses parlamenti fuit. A mense Maio 1930 ad usque Iunium 1931 administer institutionis nationalis fuit. Anno 1932 Factionem Nationalem Socialisticam condidit, quae Nazistis et Germaniae favebat. Tamen sequentibus annis in rebus politicis Bulgariae non multum potuit. Die 15 Septembris 1944, cum Communistae et Cimon Georgiev rerum potiti essent, Tsankov Vindobonae consilium ministrorum in exilio condidit. Quod consilium autem die 10 Maii 1945, postquam Germania victa est, dissolutum est. Ipse Tsankov in exilium in Argentinam fugit et in oppido Belgrano mortuus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Tsankov spectant. |