Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Apollo 12
Insigne navigationis
Socii navales

Apollo 12 vel Apollo XII fuit secunda navigatio qua astronautae ad lunam portarentur. Fuit simul navigatio sexta Civitatum Foederatarum Americanarum quarum navigationum nomen erat Apollo.

Navis navigationem coepit 14 Novembris anno 1969 ab portu spatiali cuius nomen est "Kennedy Space Center, Florida". Astronautae autem die 24 Novembris in terram redierunt.

Socii astronatarum ex Carolus Conrad, Alanus L. Bean, et Ricardus F. Gordon constituti sunt. Nomen moduli lunaris erat Intrepid, moduli imperandi Yankee Clipper.

Contextus

recensere

Nomine belli frigidi de anno 1946 usque ad annum 1989 inter CFA et URPSS tensiones maiores procedebant. Cum die 4 Octobris anno 1957 URPSS Sputnik 1 satellitem artificialem in orbitam iaculabatur, Crisis Sputnik ita cursum certamen in universum propellebat. Anno 1962 Ioannes F. Kennedy Civitatum Foederatarum Americae praeses oratione sua proclamavit: "Nosmet in lunam incedere capimus". Annis proximis Administratio nationalis aeronautica et spatialis Americana (NASA) missiones Mercurius (1958–1963) et Gemini (1961–1966), denique, ab anno 1960 Apollo coepit.

Appulsus et exploratio Lunae

recensere
 
Carolus Conrad iuxta speculatrum Surveyor 3; in recesso modulum lunare Intrepid.

Die 19 Novembris modulum lunare mari Cognito (parti oceani Procellarum) superficie lunae appulit. Conrad et Bean bis superficiem Lunae calcaverunt. Cum Conrad - qui erat exiguus - pedem in Lunam posuit (omnibus verborum Niali Armstrong reminscentibus: "Unus parvus homini passus, maximus humanitati saltus.") dixit: "Hui! Potest parvus fuisse Nialo, certe longus est mihi!" Astronautae etiam ambulaverunt 183 metra usque ad speculatrum Surveyor 3 (Mensor 3) quod ibi appulerat anno 1967.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Apollinem 12 spectant.