Arteria axillaris
Arteria axillaris | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A12.2.09.002 | |
Anatomia macroscopica | ||
Arteria axillaris cum ramis suis | ||
Origo | A. subclavia | |
Continuatur | A. brachialis |
Arteria axillaris[1] est altera duarum arteriarum (dextra et sinistra), quae sequitur arteriam subclaviam in axilla et ipsam axillam, eius musculos, partem pectoris ac bracchium rigat. Arteriam axillarem sequitur arteria brachialis.
Rami arteriae axillaris hi sunt:
- Arteria thoracica superior;
- Arteria thoracoacromialis;
- Ramus pectoralis;
- Ramus clavicularis;
- Ramus acromialis;
- Ramus deltoideus;
- Arteria thoracica lateralis, quae musculos pectoralem maiorem, pectoralem minorem, serratum anteriorem et nodos lymhaticos cavi axillaris rigat;
- Arteria subscapularis:
- Arteria thoracodorsalis;
- Arteria circumflexa scapulae;
- Arteria circumflexa anterior humeri;
- Arteria circumflexa posterior humeri.
Notae
recensere- ↑ His, W. (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag Veit & Comp.