Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud Phoenices et Arabes[2] in primis hoc genus cultus floruit, Graecis non ignotum[3].

Aureus Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti quadrigis solemniter vehitur.

Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles[4] a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimo Veneris templo Cyprensi iam apud Homerum memorato et Paphi posito cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam[5]. Etenim eius cultus e Phoenicia invectus putatur.

In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Bibliis Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[6]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[7]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.

Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.

Plura legere si cupis

recensere
 
Aphroditae lapis Palaepaphi in insula Cypro olim veneratus.
  1. Plinius Maior XXXVII,51.135ː Sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque (similes eas esse securibus). ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes; baetulos vocari.
  2. Arnobius, Adversus nationes VI,11. Henricus Lammens (1919), Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites. Confer lapidem nigrum in Arabia hodieque Meccae veneratum.
  3. Pausanias VII.22.4
  4. Arnobius VII, 49-51. Appianus, Ann. LVI,233.
  5. Servius, ad Aenidem I.724 ː Apud Cyprios Venus in modum umbilici, uel, ut quidam uolunt, metae colitur. Tacitus, Historiae II.3 ː simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro. Imaginem photographicam invenies in 'Chypre, l'île où naquit la déesse de l'amour', L'Archeologue 2018/2019, 148 p.10
  6. Genesis 28:11-22. Flavius Iosephus, Ant. Iud. I.284
  7. Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.

Nexus externus

recensere