Basilius Polenov
Basilius Demetrii filius Polenov (Russice: Василий Дмитриевич Поленов, tr. Vasilij Dmitrievič Polenov; 1844–1927) fuit pictor Russicus.
Obitus: 18 Iulii 1927; Q23875982
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Familia
Coniunx: Natalya Yakunchikova
Proles: Dmitry Polenov
Familia: House of Polenov
Memoria
Biographia
recensereBasilius Polenov natus est 20 Maii[1] anno 1844 Petropoli. Eius pater, Demetrius Polenov, erat historicus.
Basilius educatus est in Academia Artium Petropolitana. Postea, annis 1872 – 1876, in Italia et Francia studebat. In Bello Russo-Turcico (annis 1877 – 1878) sicut pictor correspondens participavit. Ab anno 1878 fuit membrum Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).
Ab extremo decennio 188 Polenov ut plurimum topias creabat, quarum sunt, e.g., Cavaedium Moscuense («Московский дворик», anno 1878), Hortus aviae («Бабушкин сад», anno 1878), Stagnum obductum («Заросший пруд», anno 1879). Nonnullae eius picturae, e.g. Christus et peccatrix («Христос и грешница», annis 1886 – 1887), dedicatae sunt fabulis Euangelii.
Ab decennio 188 Basilius Polenov etiam picturae theatrali multo contribuit.
Annis 1882 – 1895 Polenov in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi docebat. Discipuli eius fuere Isaacus Levitan, Constantinus Korovin, Elias Ostrouchov, Abraham Archipov, Alexander Golovin, etc. Anno 1893 electus est membrum Academiae Artium Petropolitanae.
Basilius Polenov, anno 1926 titulo Artificis Popularis RSFSR affectus, mortuus est 18 Iulii anno 1927 in villa Borok (quae ab anno 1931 Polenovo dicitur) regionis Tulensis.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 1 Iunii Gregoriano.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Polenov spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • |