Biographia
Biographia (Lingua Graeca Antiqua βιογραφία 'vitae scriptio') vel vita est genus litterarum quod ad vitas singulorum hominum describendas spectat. Biographiae hominum antiquitatis et medii aevi vitae appellari solent. Nostra aetate etiam praemia sunt quibus scriptores biographiarum afficiantur, velut Praemium Pulitzer biographiis dicatum.
Antiqua opera biographica
recensere- Xenophontis Cyropaedia, Memorabilia Socratis
- Plutarchi Vitae parallelae
- Cornelii Nepotis De Viris Illustribus
- Suetonii De vita Caesarum