Caeliscalpium
Caeliscalpium,[1] vel multizonium,[2] est aedificium turritum magnae altitudinis ad hominum habitationem aptum, quod super alia aedificia circumiacentia eminet. Aedificium qua condicione caeliscalpium sit, non potest certa mensura altitudinis definiri, nam prospectus urbis[3] loquendique mores incolarum magni momenti sunt. Alii non minus 80 metra, alii non minus 100 metra alti dicunt esse debere? aedificium, ut caeliscalpii nomine ornetur. Qui multizonium contignationum numero definire volunt, modum plus duodecim tabulatorum statuunt.
Caeliscalpia saepe ad oeconomicam potentiam extollendam eriguntur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam books, 2007), 657.
- ↑ Haec res nonnullis linguis nomine Anglico skyline significatur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad caeliscalpia spectant. |
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |