Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Carpinus est genus arborum ligni duri familiae Betulacearum ordinis Fagalium. A triginta ad quadraginta species per multas hemisphaerii septentrionalis regiones temperatas fiunt.

Folia Carpini

Ordo : Fagales 
Familia : Betulaceae 
Subfamilia : Coryloideae 
Genus : Carpinus 
L.
   
Synonyma
Distegocarpus Siebold & Zucc

Descriptio

recensere
 
Carpinus japonica cum fructibus.
 
Carpinus betulus in Germania mense Maio.
 
Truncus cuiusdam Carpini.
 
Carpinus betulus.
 
Carpinus caroliniana.
 
Carpinus cordata.
 
Carpinus orientalis.
 
Carpinus turczaninowii.
 
Carpinus tschonoskii.

Carpini magnitudine a parva ad mediam variant, sed Carpinus betulus usque ad 31 metra alta crescit.[1] Folia, decidua, alternata, simplicia, margine serrata, plerumque a 3 ad 10 centimetra longa variant. Flores sunt amenta pendentia a vento pollinata, Flores mares et feminei in amentis separatis, sed in eadem arbore (monoecii) sunt. Fructus est parva nux a 3 ad 6 fere millimetra longa, in bractea foliacea contenta; quae bractea aut trilobata aut ovalis simplex esse potest, aliquantulum asymmetrica. Asymmetriae alae seminum causa, nux cadens versatur, dispersionem ventosam meliorem faciens. Forma alae magni momenti in identificatione variarum ssecierum Carpinorum est. A decem ad triginta semina plerumque in quoque amento crescunt.

Species sequentes in hoc genus rite digeruntur.[2]

  1. Stace, C. A. (2010). New Flora of the British Isles (Third ed.). Cantabrigiae Angliae: Cambridge University Press. ISBN 9780521707725 .
  2. Carpinus L., Sp. Pl.: 998 (1753). . World Checklist of Selected Plant Families (Royal Botanic Gardens, Kew) .
  3. "Carpinus fangiana". Rogers Trees and Shrubs .
  4. Dai, Jing; Sun, Bainian; Xie, Sanping; Lin, Zhicheng; Wu, Jingyu; Dao, Kequn (2013). "A new species of Carpinus (Betulaceae) from the Pliocene of Yunnan Province, China". Plant Systematics and Evolution 299 (3): 643–58 .
  5. English Names for Korean Native Plants. Pocheon: Korea National Arboretum. 2015. pp. 400. ISBN 978-89-97450-98-5 .

Bibliographia

recensere
  • Roloff, Andreas, et Andreas Bärtels. 2008. Flora der Gehölze. Bestimmung, Eigenschaften und Verwendung: Mit einem Winterschlüssel von Bernd Schulz. Ed. tertia. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 978-3-8001-5614-6.
  • Fitschen, Jost. 2007. Gehölzflora. Ed. duodecima. Wiebelsheim: Quelle & Meyer. ISBN 978-3-494-01422-7.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpinum spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database