Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Circulus Antarcticus[1] est unus ex quinque maioribus circulis (vel parallelis) latitudinis qui tabulas Telluris signant. Anno 2012, Circulus Antarcticus est parallelos latitudinis qui 66° 33′ 44″ (vel 66.5622°)[2] ad australem Aequatoris patet.

Tabula orbis terrarum, Circulo Antarctico rubro colorato.
Tabula Antarcticae, Circulo Antarctico caeruleo colorato.

Cum axis revolutionis Telluris constantem faciat angulum cum plano ecliptico, nempe 23° 54', veteres auctores, inter quos Pytheas Massiliae, regiones terrestres esse ubi in solstitio vel Sol numquam oritur, vel numquam occidit, iam rebantur.

Quae regiones in alterutro circulo iacent super orbem terrarum, qui in plano parallelo lineae aequinoctiali, latitudinis 66° 33', describendus est. Alteruter enim circulorum in Hemisphaerio Septentrionali, alter in Hemisphaerio Australi patet, quia verbo Graeco hic Circulus Arcticus vocatur, ille Circulus Antarcticus.

  1. "circulus Arcticus supernus, Antarcticus verò infernus est" (p. 166 apud Google Books)
  2. Obliquitas ecliptici (Medianus Eps)