Conchylium
Conchylium[1] (Graece κογχύλιον) in gastronomia est esculentum animal invertebratum e mari extractum, velut crustaceum, molluscum et alia parva marina animalia, exceptis piscibus.
Varii conchylii typi verae nutrientium praecipuorum fontes sunt. Magna quorum pars vitaminum B praebet, quod necessarium ad formandos erythrocytos atque ad servandum systema nervosum sanum est. Quoque zincum praebet, quod ponderis elementum ad producenda proteïna, ad curanda vulnera atque evolvenda systematis genitalis organa est. Conchylium etiam alia vitamina et mineralia, in maiore minoreve proportione, possidet, inter quae vitamina B1, B2 ac niacinum et selenium, calcium, magnesium atque iodum.
Memorandum est conchylia sicut teuthida, callinectes, cancros, caridea, locustas marinae etc... natrio abundare, quamobrem horum ciborum consumptionem reducere indispensabile est eo qui diaeta cum paulo natrii eget.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad conchylium spectant. |