Tzar
(Redirectum de Czar)
Unam legis e paginis de
disserentibus
Tzar seu Czar seu Zar (Bulgarice: цар, car; Russice: царь, car’) fuit appellatio monarcharum Bulgariae (913–1396 et 1908–1946), Serbiae (medio saeculi XIV), et Russiae (1547–1721). Verbum ipse e titulo imperatorum Romanorum Caesar originem ducit[1], versiones latinae eius autem "rex" vel "imperator" sunt.[2]
In Russia titulum Tzar primo accepit Ioannes IV anno 1547[1] (quum praedecessores eius, e.g. Ioannes III et Basilius III etiam eo titulo interdum appellabantur). Ab anno 1721, tzares Russiae facti sunt "Imperatores Russiae"[1].
Loci
recensere- 1549, Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum Commentarii[1][nexus deficit]: (Czar)
- Czar Rhutenica lingua regem significat. cum autem communi Slavonica lingua, apud Polonos, Bohemos, & alios omnes sumpta quadam consonantia, ab ultima, & ea gravi quidem syllaba Czar, Imperator seu Caesar intelligatur: unde omnes qui Rhuteni cum idioma seu literas non callent,
- item Bohemi, Poloni, atque etiam Slavi regno Hungarico subditi, alio nomine regem appellant,nempe Kral, alii Kyrall, quidam Koroll:
- Czar autem solum Caesarem, seu Imperatorem dici existimant:
- unde factum, ut Rhuteni interpretes audientes Principem suum ab externis nationibus sic appellari, coeperunt & ipsi deinceps Imperatorem nominare, nomenque Czar dignius esse quam Regis (licet idem significent) existimant..
- 1628, Iohannis Ludovici Gotofredi Archontologia Cosmica p. 440: (Czar)
- Unde ii, quibus satis perspecta est magnitudo terrarum quibus dominatur, ipsum non Ducem, sed Imperatorem, Caesarem, vel sua lingua Czar appellant, eique tantum deferunt honoris et obsequii, quantum vix ulli tegi in universo terrarum orbe ab suis habetur. Neque profecto aliter est; si quis exactius considerare velit, quantum imperium eius terrarum complectatur, farebitur longe augustius ipsi quam ducis competere nomen atque titulum, quamquam nomen regium Moscovitis extteme exosum sit.
- 1661, Augustini de Mayerberg Iter in Moschoviam Augustini Liberi Baronis de Mayerberg... ad Tzarem et Magnum Ducem Alexium Mihalowicz p. 215: (Tzar -is, -um, m.)
- Praeterito anno 7132. mandavit piae memoriae Magnus Dominus Tzar, & totius Russiae Magnus Dux Michaël Fedorowitz, ut sive Astracani, sive in Sibiriâ nemo Tartaros, sive eorum utriusque sexus liberos emere, aut dono accipere, aut baptizare, & in Russiam adducere audeat.
- 1668, Ioannis Cluveri Epitome Historiarum p. 760: (Czar)
- Per idem tempus Michael Fedorovicius magnus Moscorum Dux, quem illi Czar vocant, repentino morbo, incertum an veneno, extinctus est. Successit eidem filius ipsius Alexius Michalovitius, qui mox Comitem Voldamarum, quem pater ejus biennio prope attinuerat, cum honore ac donis libertati pristinae restitutum dimittit. Atque ita spes omnis Matrimonii ejus evanuit, ea de causa maxime quod Comes Voldamarus ritus Moscorum graecos amplecti, et liberos ex hoc matrimonio natos ad Religionis illius institutum educari nollet.
- 1668, Georgii Hornii Orbis Imperans p. 251: (Tzar)
- Quo rerum successu inflatus Basilius Tzarum seu Imperatorem sese appellavit. Extat apud Herberstenium prolixa de titulis Principium Russiae dissertatio, ubi negat Magnum Moscoviae Ducem recte appellari posse Regem. Id certum Russi non semper eodem uti titulo. Nam in legationibus ad Polonos non nisi magnum ducem sese vocat. Quoties vero cum Imperatore & Pontifice Romano, Turca, Regibus Sueciae ас Daniae.Tzar, i. е.. Regem & Imperatorem sese vocat.
- 1670, Michaelis Pexenfelderi Apparatus Eruditionis: p. 580: (Czar)
- Michaeli Federovicio, Moscorum Duci seu Czar, succedit filius, Alexius Michalovitius.
- 1675, Stephani Razini Publicae Disquisitioni Exhibitus[2]: (Tzar -is, -ium, m.)
- Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator.
- 1684, Ahasueri Fritschi Medicus Peccans p. 55: (Czar)
- Novissimum exemplum hoc ipso anno, et mense quo haec scribimus, vidit Muscovia, in perfido quondam Medico aulico, magnum Ducem, quem Czar appellitant, veneno tollente.
- 1698, Iohannis Iacobi Hofmanni Lexicon Universale s.v. Czar: (Czar seu Czarius)
- CZAR in Ruthenico idiomate, Regem: Czarstuo vero Regnum significat: et hôc nomine Moscovitae Principem suum Regem totius Russiae appellant.
- 1722, Martini Schmeizel De titulo imperatoris, quem Tzaarus Russorum sibi dari praetendit: p. 32 (Tzar)
- Ivvanus VVafilivviz II. qui patri successit MDXXXIII. majorique cum auctoritate quam antecessores, imperavit, licet vulgo male admodum audiat (79), titulum ususpavit hujus tenoris : Nos Magnus Dominus,Tzar & Magnus Dux totius Russiae, Ivvan VVasilivvitz, Magnus Dux VVlodomiriae, Novvogardiae, Moschovviae & c. Tzar Casaniae & Astracaniae & c. ...
- 1783, Nicolai-Gabrielis Le Clerc Histoire physique, morale, civile et politique de la Russie ancienne: p. 539 (Tzar)
- TZAR ET MAGNUS DUX JOANNES.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 Царь = Tzar (Czar), pagina Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- ↑ S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, pars IV. (Petropoli, 1853), p. 678: Царь, rex, princeps (vox propria priscae aetatis regnantibus et summo Numini, animalum vero soli leoni tribuitur); Vocabularium Russico-Latinum Magnum auctore M.P. Poliachev: "царь rex [gis, m]"; Vocabularium Latino-Russicum Magnum materiis ab I. H. Dworecki fundatum: "rex, regis m 1) царь"