Demetrius Ralles
Demetrius Georgii f. Ralles (Graece Δημήτριος Γεωργίου Ράλλης; natus Athenis anno 1844; mortuus die 5 Augusti 1921) fuit quinquies primus minister Graeciae.
Familia
recenserePater eius Georgius A. Ralles administer et annis 1849 - 1861 praeses Areopagi, summi iudicii Graeciae, fuit. Filius eius Ioannes Ralles neposque Georgius I. Ralles, ambo primi ministri erant.
Iuventus et munus
recensereIurisprudentiae studuit apud Universitatem Athenarum et postea Lutetiae; Athenis redux professor fuit iuris mercantilis inter annos 1868 et 1872.
Cursus honorum
recensereAnno 1872 primo legatus ad parlamentum Graecum electus est, quem magistratum ad mortem tenuit. Mensibus Maii ad usque Octobris 1875 administer ecclesiarum et institutionis publicae in consilio ministrorum Charilaudis Tricupes erat, anno 1882/83 eodem praeside ministrorum administer iustitiae. Mensibus Maii - Novembris 1893 in consilio ministrorum Soterii Soteropuli administerium aerarii publici administrabat. Deinde fuit:
- Primus minister Graeciae 30 Aprilis 1897 - 3 Octobris 1897
- Minister rerum externarum Graeciae 11 Iulii 1903 - 19 Decembris 1903
- Primus minister Graeciae 11 Iulii 1903 - 19 Decembris 1903
- Primus minister Graeciae 22 Iunii 1905 - 21 Decembris 1905
- Minister rerum externarum Graeciae 25 Iunii 1905 - 21 Decembris 1905
- Primus minister Graeciae 29 Iulii 1909 - 28 Augusti 1909
- Primus minister Graeciae 18 Novembris 1920 - 6 Februarii 1921
- Minister rerum externarum Graeciae 18 Novembris 1920 - 6 Februarii 1921.
Nexus exteerni
recensere- Vita brevis apud Institutum Studiorum Neograecorum (Neograece, Anglice)