Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Ecclesia Apostolica Armena[1] est ecclesia orthodoxa orientalis, cui hodie 16 000 000 fideles (Christiani Armeni et Turcae) in duobus Catholicatibus (Echmiadsin, Catholicatus Ciliciae), duobus Patriarchatibus (Hierosolyma, Constantinopolis), et circiter triginta dioecesibus, quarum novem in Armenia sitae sunt, adhaerent.

Ecclesia cathedralis Echmiadsinensis, anno 2000 in indice UNESCO Mundi Hereditatis posita.
Ecclesia cathedralis Vank Apostolica Armena Ispahani.
Palatium Catholici in Echmiadsin

Historia

recensere

Ecclesia Apostolica Armena, antiquissima ecclesia sui iuris, originem Apostolicam sibi vindicat. Apostoli Iudas Thaddaeus et Bartholomaeus primo saeculo exeunte in Armenia evangelium nuntiasse, communitates Christianas condidisse, tandem martyrium passi esse traduntur. Quod religio Christiana populo Armeno ab apostolis data est, ecclesia se "Apostolicam" nominat. Etiam nomen Ecclesia Gregoriana in usu est, quod a patrono populi Armeni, Gregorio Illuminatore, repetit. Ubi anno 301 (secundum alios 316) rex Trdat III a Gregorio ad Christianesimum conversus religionem Christianam publicam fecit, Armenia prima mundi civitas Christiana facta est.

Nexus interni

  1. Nomen Ecclesiae Armenae saepissime invenitur, sicut in Conciliationis Ecclesiae Armenae Cvm Romana Ex Ipsis Armenorvm Patrvm, Et Doctorvm Testimoniis (Romae 1650), notio "Apostolica" apud Armenos originem Apostolicam significat (vide infra).