Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Gildas fuit monachus Britannus et scriptor in lingua Latina. Sanctus est ecclesiae Catholicae die festa 29 Ianuarii.

Wikidata Gildas
Res apud Vicidata repertae:
Gildas: imago
Gildas: imago
Nativitas: 500; Dumbarton, Regnum Vallis Glottianae
Obitus: 29 Ianuarii 570; Rhuys Peninsula
Patria: Regnum Vallis Glottianae

Familia

Proles: Allgo, Saint Eigrad, Gwynog

Memoria

Sanctus, sanctus (feriae die 29 Ianuarii)
 
Simulacrum recens sancti Gildae prope oppidum Sancti Gildasii Ruiensis positum

In oratione sua De excidio Britonum Gildas dicit se natum esse ipso anno proelii ad montem Badonicum. Secundum Annales Cambriae id proelium anno 516 factum est, sed nonnulli eruditi id erroneum esse praetendunt, et de ea re annum nativitatis Gildae rescribunt, alii ut 494, alii aliter. In eisdem annalibus mors Gildae inscripta est sub anno 570; sed notandum est hos annales saeculo X confectos e fontibus ignotis.

De vita Gildae et de historia eius temporis fontes coaevales carent. Duae vitae hagiographicae mediaevales exstant, una a monacho quodam abbatiae Ruiensis Armoricae saeculo IX, altera saeculo XII a Caradoco Lancarbanensi scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in Caledoniae regione quae trans Clutam flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum Glastoniae mortuum esse praetendit. Est etiam vita hagiographica saeculo XVII conscripta ab Alberto le Grand, qui Gildam in Armorica natum esse fingit.

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • Hugh Williams, ed., Gildas: De Excidio Britanniae, Fragmenta, Liber de Paenitentia, "Lorica Gildae", etc. -- Two Lives of Gildas. (Cymmrodorion Record Series, 3). Londinii: David Nutt, 1899-1901. (Latine, Anglice) Textus apud archive.org
  • Michael Winterbottom, ed., Gildas: The Ruin of Britain and other works. Cicestriae: Phillimore, 1978. (Latine, Anglice)
Editiones fontium
Eruditio
  • N. J. Higham, The English Conquest: Gildas and Britain in the fifth century. Mancunii: Manchester University Press, 1994. ISBN 0-7190-4079-5
  • E. A. Thompson, "Gildas and the history of Britain" in Britannia vol. 10 (1979) pp. 203–226 JSTOR; "Corrigenda" vol. 11 p. 344 JSTOR

Nexus externi

recensere