Hieronymus Jerome
Hieronymus Jerome, nomine Anglico Jerome K[lapka] Jerome (natus apud Walsall die 2 Maii 1859, mortuus Northamptoniae die 14 Iunii 1927) fuit scriptor Anglicus.
Obitus: 14 Iunii 1927, 16 Iunii 1927; Northamptonia
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Jerome Klapka Jerome
Familia
Memoria
Vita
recensereJerome primo ferriviarius fuit, denique magister et histrio et diurnarius. Anno 1886 eius primum drama praetitulatum Barbara in scaenis productum est, cum iam duos libros fabellis ironicis fartos publicavisset: On the Stage and Off: the brief career of a would-be actor (1885) et The Idle Thoughts of an Idle Fellow: a book for an idle holiday (1886).
Fama valde crescebat fabula Milesia quae vocatur Three Men in a Boat (1889), ubi valde hilariter res trium amicorum in Tamesi navigantium gestas describit. Anno 1892, Jerome The Idler, periodicum litterarum, condidit, cui praefuit usque annum 1897; anno isto autem periodici hebdomadarii titulati To-day (prima editio anno 1893) finis fuit.
Anno 1900, auctor historiam de velificatione in Tamesi pergebat, cum scripsit opus Three Men on the Bummel. Ibi amici Germaniam quoque appetunt. Inter dramata mentionis dignum sit praesertim opus The Passing of the Third Floor Back (1910). Autobiographica inveniuntur apud My Life and Times (1926).