Hymnus in Adonidem
Hymnus in Adonidem a poëtria Sicyonia Praxilla quinto saeculo a.C.n. compositus est, e quo tres versus nobis servantur in Epitome proverbiorum Zenobii sophistae.[1] In his versibus verba Adonidis mortui recitantur, qui populo inferorum dicit quas res terrestres se maxime desiderare:
- κάλλιστον μὲν ἐγὼ λείπω φάος ἠελίοιο
- δεύτερον ἄστρα φαεινὰ σεληναίης τε πρόσωπον,
- ἠδὲ καὶ ὡραίους σικύους καὶ μῆλα καὶ ὄγχνας.
- κάλλιστον μὲν ἐγὼ λείπω φάος ἠελίοιο
("Carissimam rem solis lucem relinquo, secundam stellas lucentes faciemque lunae, etiamque cucumeres maturos et mala et pira.") Inde proverbium oritur Graecum Ἠλιθιώτερος τοῦ Πραξίλλης Ἀδώνιδος "stupidior quam Praxillae Adonis": stupidus enim qui solem cucumeremque eodem pretio aestimet.
Notae
recensere- ↑ Zenobius, Epitome proverbiorum 4.21
Bibliographia
recensere- Editiones fragmenti
- E. L. a Leutsch, F. G. Schneidewin, edd., Paroemiographi Graeci (Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht, 1839) p. 89 (Graece)
- Theodorus Bergk, ed., Poetae lyrici Graeci (Lipsiae: Reichenbachii fratres, 1843) p. 818 (Graece)
- J. M. Edmonds, Lyra Graeca, vol. 3 (1927) pp. 72-75 (Graece, Anglice)
- Eruditio
- J. P. Rossignoli Galli in Journal des savants (1837 fasc. 1) pp. 36-47
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.