Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Hypanis[1] [2] (Graece ‛Ύπανις) seu Vardanus[3] vel Anticaeta,[4] nunc autem Cubanus,[5] vulgo Cuban[4] seu Kuban[2] (Russice Кубань, Karaczaevo-Balcarice Къобан, Cabardino-Circassice Псыжь, Adygeice Псыжъ) nominatur, flumen est in Caucaso Septentrionali Russico.

Hypanis (Cubanus)
Flumen Hypanis Crasnodaria in urbe
Longitudo870 chm
Altitudo fontis1339 m
Decursus aquaeCrasnodariae 425 /s
Area systematis57 900 chm²
Fonsprope Elbrus
OstiumPalus Maeotis
RegioCubania in Russia
Haec pagina de flumine, in Russia locato, tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Hypanis” appellatur, vide Hypanis (discretiva).
Hypanis fluvius cum accolis suis

Prope Montem Elbrus confluxu fluminum Ullukam et Utschkulan oritur, 870 chiliometra per res publicas Karaczaevo-Circassiam et Adygeiam territoriaque Stauropolitanum et Crasnodarianum Foederationis Russicae patet, plus quam 14 milia accolas accipiens, et in Paludem Maeotidem prope Temrucum urbem se effundit, delta formans (quae ad saeculum undevicesimum alveum principalem in Pontum Euxinum influentem habebat). Regio historica, per quam fluit, secundum fluvium Cubania (Cuban, Kuban) appellatur. Teberda accola Hypanis est.

Čerkessk Karaczaevo-Circassiae caput et Armavirum et Kropotkin et Crasnodaria urbes ad Hypanim sitae sunt necnon Temrucum in ostio fluminis.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypanim spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 43°27′40″N 42°5′46″E, 45°20′21″N 37°24′11″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия