Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Kennethus Howard Norton Sr. (natus Kenneth, vulgo Ken, 9 Augusti 1943; mortuus 18 Septembris 2013) fuit pugil negotialis qui ab anno 1967 ad annum 1981 certabat, summumque honorem Concilii Pugilationis Orbis Terrarum in ponderosis anno 1978 habuit. Pugnis cum Mahometo Ali gestis innotuit, quarum in prima sententia divisa vicit, in secunda similiter victus est, et in extrema controverse sententia universali victus est. Cum Laurentio Holmes quoque depugnavit anno 1978, a quo sententia divisa aegre victus est.

Wikidata Kennethus Norton
Res apud Vicidata repertae:
Kennethus Norton: imago
Kennethus Norton: imago
Nativitas: 9 Augusti 1943; Jacksonville
Obitus: 18 Septembris 2013; Campi
Patria: Civitates Foederatae Americae

Pugilatione decessit anno 1981, et in Atrium Clarorum Pugilationis Universale anno 1992 ascitus est.

Iuventus

recensere

Norton ludis primum enituit in Schola Superioris Jacksonville in Jacksonville Illinoesiensi. Discipulus senior anno 1960 in gregem harpasticum civitatis inter defensores delectus est; a cursus autem magistro in octo certamina missus septenis vicit. Quam ob rem "Regula Kennethiana Nortoniana" in ludis scholasticis superioribus Illinoesiensibus instituta ne athleta plus quattuor cursoria certamina iniret. Scholam egressus Universitati Missuriensi Boreo-orientali (nunc Universitas Civilis Truman) accessit disciplinamque primariam didicit.[1] In colloquio quidem cum Libello Valetudinis ESPN anno 1985 futurum fuisse dixit ut magister aut vigil fieret nisi pugilari maluisset.[2]

Curriculum voluptarium

recensere

Universitatem egressus, in Corpus Classiarium Civitatum Foederatarum conscriptus ab anno 1963 ad annum 1967 et manualis interceptor Morsianus factus, egressus est NCTC Corry Station Pensacolae in Florida. In corpore pugilatione incepta tabulam 24-2 effecit, tres summos honores classiariorum ponderosorum adeptus. Tempore factus optimus pugil qui pro corpore umquam pugnaverit, Caestus Aureos Carolinae Septentrionalis AAU, honorem maximum orbis AAU, honoremque Panamericanum cepit.[3][4][5] Post certamen gentile AAU anni 1967 negotialem se professus est.

Curriculum negotiale

recensere
 
Kennethus Norton se exercitans anno 1976.

Victoriarum perpetuam seriem seruit, congressus modo tironibus hominibus, modo inferioribus certantibus qualis ingens Iacobus O'Halloran. Ex inopinato tamen victus est anno 1970, nuper in libello Ring spei bonae causa depictus, a pugile forti Venetiolano tum ignoto Iosepho Ludovico Garcia, quem cum post quinque annis, fama amborum vulgata, iterum congressi essent, superavit.

Kennetho Norton datus est liber hortatorius Think and Grow Rich ('Cogita Fique Dives') a Napoleon Hill scriptus,[6][7][8] qui secundum verba ipsius verba "vitam meam penitus mutavit. Pugnaturus eram cum Mahometo Ali. Eram pugnator tener, tamen vici, quod factum est ob hunc librum lectum."[9] Cum eum legisset, seriem quattuordecim victoriarum coepit, in quibus admirationem fecit Mahometo Ali anno 1973 victo honorem maximum ponderosorum Foederis Pugilationis Americae Septentrionalis adeptus.[10] Norton "Haec verba" ait (ex Cogita Fique Dives Napoleon Hill) "fuerunt instinctus ultimus in Ali vincendo: 'Pugnae vitae non semper fortioris sunt nec velocioris, sed serius aut citius is vincit qui se posse cogitat.'"[11] Totum quoque cursum ab Hill dictum de divitiis paceque animi accipiendis audiit. "Ad quemque referri potest optimum in professione esse, optima cogitare," Norton dixit[12]

In commentatione edita in Missuriensi Austro-orientali[13] Norton dixit, “Res quam facio est pugnarum solum a me bene aut ab adversario male pugnatarum pelliculas spectare." Dixit etiam, "In pugilatione cunctaque in vita numquam desinendum est discere!"[14]

Initia famae

recensere

Norton vs. Ali I, II

recensere

Kennetho Norton, cum curriculi initiis adversarii magni nominis raro invenirentur, primus exitus maior fuit manifesta victoria contra Henricum Clark, certantem honestum, qua per orbem innotescere coepit. Secundus exitus fuit assensus Mahometi Ali ad pugnam. Iosephus Frazier, qui cum Norton se exercuerat et Ali vicerat, de hoc "Satis habebit laboris!" inquit, id quod fuit praedicens. Norton et Frazier, quamquam ambo mediis annis 1970 florebant, numquam pugnaverunt, cum propter communem lanistam Eduardum Futch tum amicitiae causa nolentes.[15]

Primo certamine 31 Martii 1973, Mahometus Ali fautus 1-5 contra Norton, qui tum certans sexti gradus orbis aestimabatur, vestem ab Elve Presley datum gerens, televisionem ministrante Magno Orbe Athletico ABC, Harenam Athleticam Didacopolitanam[16] intravit.[17] Post duodecim impetus sententia divisa Ali victo, Norton in urbe adoptiva Didacopoli titulum ponderosorum NABF adeptus est. In hac pugna Norton maxillam "Maximi" Ali fregerat (ipse in undecimo impetu fatetur, Angelus Dundee citius factum dicente) quo hic modo bis in omni curriculo victus erat. (Solus enim eum Frazier vicerat. Ali tamen titulum ponderosorum recepturus erat anno 1974 a Georgio Foreman.)

Post fere sex mensibus in Foro Inglewood in California, die 10 Septembris 1973, Mahometus Ali sententia divisa aegre vicit.[18] Norton pondo 206 librarum (5 libris levior quam in prima pugna cum Ali) et sunt auctores qui eum fortasse nimis se exercuisse subiecerint. Fortiter ferociterque pugnatum est. Victi Ali gloria "Maximum" esse graviter notata esset. In emissione televisa ABC narrator (et socius Ali) Howardus Cosell Ali saltantem et recte ferientem praevalere dictitabat quamquam Norton creber offendebat nec Ali eum bracchiis transversis inepte visu se defendentem ferire poterat. Controversi fuerunt et artus numerus notarum et sententia Ali favens.

Norton vs. Foreman

recensere

Anno 1974 Norton cum Foreman pugnavit pro honore maximo ponderosorum in Polyhedro Caracano Caracis Venetiolae, et stratus est secundo impetu. Cum primo impetu aeque pugnatum esset, Foreman post minutum alterius concussit et in funes pepulit Norton, qui non cecidit, sed cruribus titubantibus perseverabat, cum manifestus esset non recreatus. Continuo deiectus est bis parvo spatio arbitroque intercedente pugnae finis impositus est.

Culmen curriculi

recensere

Norton vs. Quarry

recensere

Anno 1975 Kennethus Norton titulum NABF ponderosorum recepit Jerry Quarry quinto impetu modo spectabili artificialiter strato. Mox Josephum Ludovicum Garcia quinto impetu stravit in vindicationem cladis anno 1970 ab eodem acceptae.

Norton vs. Ali III

recensere
 
Norton anno 1976.

Die 28 Septembris 1976 in Stadio Yankee Novi Eboraci tertium et extremum pugnavit Norton cum Ali,[18] qui post pugnas priores titulum maximum universalem in ponderosis receperat Georgio Foreman octavo impetu strato anno 1974. Hac pugna multi Ali, qui magna verbera passus est, inclinari coepisse sentiunt. Controversissimus quidem fuit eventus, cum aequum fuisset certamen ineunte extremo impetu, Ali in hoc sententia et arbitri et judicum vicisset honoremque maximum sibi servavisset. Ambo iudices, Haroldus Lederman et Barney Smith, pugnam notarunt 8–7 Ali victore, arbiter Arthurus Mercante 8–6-1 Ali victore. Narrator vero extremo impetu finito fassus est se "valde mirari" nisi Norton vicisset.[19]

Recentissime illo tempore sententia amissus erat honor maximus ponderosorum a Maximiliano Baer cum victus est a Iacomo Braddock ante 41 annis. In Menstruo Pugilationis Ianuarii 1998 sententia pugnae Mahometi Ali et Kennethi Norton habetur quinta ambiguissima de titulo in historia pugilationis. Pugnam Prelum Coniunctum Universale privatim notavit 8–7 Norton victore, Prelum Consociatum 9–6 Ali victore (Eduardus Schuyler) et 8–7 Norton victore (Wick Temple).

Etsi victoria effecta, Ali non leviter verberatus erat. Kennethum Norton retro pellere conatus non potuerat; ratione mutata "saltare" coeperat vix in nono impetu. Norton dixit tum postremum se toto animo pugnasse propter tristitiam victoriae sibi certae et alieno iudicio amissae.

Inclinatum curriculum

recensere

Norton vs. Young

recensere

Anno 1977 uno impetu stravit tironem optimum et nondum victum Duane Bobick, mox in pugna exercitoria titulatum Europaeum Laurentium Zanon devicit, qui levibus ictibus sed rapido motu multum praevalebat donec Norton erumpens pugnis eum confecit.

Inde lautus alterius gradus certator Iacomus Young, secundus victor prisci titulati Georgii Foreman et victor Ronaldi Lyle (qui olim inter primos ponderosorum fuerat), victus est sententia divisa in pugna 15 impetuum, cuius victor erat futurus adversarius maximi honorati WBC, qui tum erat Ali. Castra Ali tamen Ring dixerunt se quartam pugnam cum Kennetho Norton habere nolle. Norton et Young callide pugnarunt, Norton graviter corpus petens et Young bene se movens repugnansque. Sententia controversa est cum multi arbitrarentur Young satis fecisse ut vinceret.

Quamquam opinio erat Norton Mahometo Ali quarta pugna congressum pro summo honore WBC, mutata est res ob honorem Ali ereptum a Leone Spinks 15 Februarii 1978. Tum WBC iussit contendere novum titulatum cum Norton, cum adversarius fieri meruisset. Spinks tamen primum contra Ali titulum defendere maluit.[20][21] WBC respondit 18 Martii 1978 titulari iure victoriae Kennethi Norton contra Young indendo, quo Norton honorem maximum WBC accepit, ab honore maximo ponderosorum WBA tum primum divisum postquam Iacomo Ellis et Ioanni Frazier tribuebantur ineuntibus annis 1970.[3][22]

Norton vs. Holmes

recensere

Titulum WBC primum defendens 9 Junii 1978 Norton et novus primi gradus adversarius Laurentius Holmes congressi sunt in pugna durissima 15 impetuum. Holmes titulum accepit sententia artissime divisa. Ex tribus iudicibus, pugnam notaverunt duo 143–142 Holmes victore et tertius 143–142 Norton victore;[23] Prelum Consociatum notavit 143–142 Norton victore.[24] In Ring Martii 2001 ultimus impetus eius pugnae habetur septimus agitatissimus in historia pugilationis et a Monte D. Cox ex Collegio Universali Investigationis Pugilationis numeratur decimus in maximis pugnis ponderosorum umquam factis. Holmes postea tertium longissimum regnum in historia pugilationis post Iosephum Ludovicum et Vladimirum Klitschko habuit, scripsitque eam durissimam omnium suarum quinque et septuaginta pugnarum fuisse.

Labores posteriores

recensere

Ernestus Shavers

recensere

Postquam victus est ab Holmes, certantem sexti gradus Randolfum Stephens sternendo vicit anno 1978,[25] deinde 23 Martii 1979 aliam pugnam necessariam ad titulum WBC petendum cum Ernesto Shavers, fortibus pugnis fabuloso, Campis habuit, qua primo impetu confectus est. Sic confirmata est opinio homines ictibus fortibus, ut Foreman, Shavers, et postea Cooney, difficiles Kennetho Norton esse. Quod Norton ipse semper negavit, se aetate iam deficiente Ernesto Shavers et Geraldo Cooney succubuisse dicens.[26][27]

Scotus LeDoux

recensere

Deinde cum inferiore certante inglorioso sed longinquo Scoto LeDoux in Centro Met Minneapoli pugnavit sententia divisa neutroque victore. Norton praevaluit donec octavo impetu oculus pollice laesus pugnam statim mutavit. Inde LeDoux recreabatur et Norton manifeste lassabatur. Extremo impetu Norton bis cecidit, quo victoriam amisit, cum unius iudicio superatus esset, alterius superior maneret, tertii in aequum cecidisset; AP privatim notavit 5-3-2 Norton victore.[28]

Tex Cobb

recensere

Post hanc pugnam Kennetho Norton 37 annis nato visum est pugilatione decedere tempus esse.[29] Cum tamen exitu recentissimo non contentus esset, in harenam rediit adversarius invicti Tex Cobb in Texa, eius patria civitate, 7 Novembri 1980. Pugna agitatissima Norton sententiam divisam eripuit, cum huic suffragati essent Antonius Perez et Carolus Hassett sed Arlen Bynum victoriam Cobb adiudicaverit. Etiam in Ring Martii 1981 Norton in decem maximis ponderosis habebatur.[30]

Postrema pugna

recensere

Geraldus Cooney

recensere

Certatore tituli Cobb victo, nova spes pugnae titularis Kennetho Norton aperiebatur. Die 11 igitur Maii 1981 in Hortis Fori Madisoniani harenam iniit cum primi gradus certatore Geraldo Cooney, invicto sicut Cobb fuerat. Iam vero initiis pugnae Norton inflexus est pugnis Cooney. In angulo suo ictus excipiebatur paene toto minuto donec post quattuor et quinquaginta secundos primi impetus Antonius Perez pugnae intercessit, nam Norton in angulo recubuerat, quo Cooney artificialiter sternendo in primi impetu vicit. Norton post hanc pugnam decedere optavit et in opera benefica se vertit.[31]

Ratio pugnandi

recensere

Kennethus Norton in pugnis porro tendere solebat. Notus quoque fuit insolita ratione se carcini instar bracchiis transversis defendendi. Sic bracchium sinistrum corpori infra anteponebat, manu dextra ad aurem dextram vel sinistram sublata. Ubi intentius vexabatur, ambobus bracchiis ad vultus sublatis porro se inclinabat ne adversarius extendere bracchia posset. Ita se defendebant et Archibaldus Moore et Timotheus Witherspoon, et Iosephus Frazier partibus tertia pugnae cum Mahometo Ali, et Georgius Foreman postquam ad pugilationem rediit.

Subsidens solebat huc et illuc nutare dum ictus fortes scite intendit. Optime pugnabat cum porro iret, dextro pede modo insolito post corpore tracto, ex robore umerorum feriens. Aliis vero pugilibus mos est cubitos corpori apponere bracchiis recte sublatis et cestibus iuxta latera vultus, atque in ictus surgere ex pede posteriore.

Angelus Dundee ictum optimum Kennethi Norton transversum sinistrum fuisse scripsit, cum alii tortum dextrum laudarent. Ipse in libello menstruo Ring dixit fortissimum ictum suum quem meminisset fuisse arrectum dextrum in Jerry Quarry.

Praemia et laudes

recensere

Kennethus Norton est anno 1989 ascitus in Atrium Clarorum Pugilationis Orbis, anno 1992 in Atrium Clarorum Pugilationis Universale,[32] anno 2004 in Atrium Athletarum Clarorum Corporis Classiarii Civitatum Foederatarum,[3] et Anno 2008 in Atrium Clarorum Concilii Pugilationis Orbis Terrarum. Anno 2001 ascitus est ab Atrio Summorum Didacopolitano in Atrium Clarorum Breitbard, athletis Didacopolitanis et in ludis et extra ludos optimis destinatum,[33] et anno 2011 in Atrium Athletarum Clarorum Californicum.[34]

Libellus festus Ring anno 1998 Norton vigesimum secundum numeravit in "50 Ponderosis Maximis Omnis Temporis." Norton tropaeum J. Niel "Pugnatori Annuo" a Societatis Scriptorum Pugilationis Americae anno 1977 accepit. Accepit quoque anno 1973 "Praemium Napoleon Hill" optima cogitanti.[35]

Curriculum in mediis

recensere
 
In pellicula Mandingo (1975) cum histrione Perry King.

Anno 1975, pugilatione florens, Kennethus Norton primum actor exstans primam gessit personam in Mandingo, pellicula generis blaxploitation a Dino De Laurentiis docta, de servo ante Bellum Civile empto ut cum aliis servis pugnaret domini voluptatis gratia. In pellicula quoque illam secuta Drum primam personam gessit minoresque in duodecim pelliculis aliis.[36]

Actor et narrator televisivus pugilationis fuit postquam pugilatione decessit, sodalis fuit Collegii Oratorum Sports Illustrated, et Ken Norton Management Co. instituit, quae athletarum vicem implebat in pactis agendis.

In televisione, radiophonia, et contionibus interdum orabat donec anno 1986 offensione automobilis paene letali tam vulneratus est ut sermo tardus et obscurus in ceterum aevum fieret.[37][38][39]

In pellicula Champions Forever cum Ali, Foreman, Frazier et Holmes collocutus est de suis temporibus optimis, et anno 2000 autobiographiam Going the Distance (Iter Effectum) edidit.

Vita privata

recensere

Kennethus Norton tria conubia, tres filios et unam filiam habuit. Primum filium Keith innuptus habuit. Uxorem Jeannette Henderson anno 1966 duxit dum classiarius est. Hoc conubium anno 1968 finitum est, nato filio Kennnetho Norton Jr. Anno 1977 uxorem duxit Jacqueline 'Jackie' Halton, cui iam erat filius Brandon conubii prioris. Jackie filiam Kenisha (1976) filiumque Kene Jon (1981) peperit. Post conubium plurium 24 annorum divortium factum est. Circa annum 2012 uxorem duxit Rosam Mariam Conant.[40][41]

Kennethum Norton Los Angeles Sentinel atque Los Angeles Times anno 1977 "patrem annuum" censuerunt.[37][42] Ipse in biographia Believe: Journey From Jacksonville dixisse fertur: "Ex omnibus titulis cuius privilegia mihi fuerunt, semper optimus fuit 'tata.'"[37]

Filius Kennethus Norton Jr. harpasticus fuit in UCLA et longo illustrique curriculo in NFL, qui quotiens attactum defensivum fecisset, pugilationem patris memorans, pugilis modo zonae finali instabat et pugnos ad pulvinum metae iactabat.

Filius Keith Norton quondam fuit nuntius princeps athleticus KPRC Hustoniae in Texa.[43] Hic patrem secutus est in Corpore Classiario.[44]

Mortuus est Campis in valetudinario die 18 Septembris 2013.[45] natus 70 annis et seriem apoplexiarum in annis posterioribus passus.[46] In cunctis pugilationis rebus memoratus est, cum "iustissumus omnium" nuncuparetur a Foreman et Holmes "ultra fidem" diceret "in rebus pugilationis desiderabitur, et a multis".[47] Sepultus est in Sepulcreto Jackonsville East Cemetery, in Jacksonville Illinoesiensi.[48]

Tabula pugnarum negotialium

recensere
No. Eventus Tabula Adversarius Species Impetus, tempus Dies Locus Notae
50 Victus 42–7–1 Gerry Cooney TKO 1 (10), 0:54 11 Mai, 1981 Madison Square Garden, Novi Eboraci, Novum Eboracum, U.S.
49 Victor 42–6–1 Randall Cobb SD 10 7 Nov, 1980 HemisFair Arena, Antoniopoli, Texas, U.S.
48 Neuter 41–6–1 Scott LeDoux SD 10 19 Aug, 1979 Metropolitan Sports Center, Bloomington, Minnesota, U.S.
47 Victus 41–6 Earnie Shavers KO 1 (12), 1:58 23 Mar, 1979 Las Vegas Hilton, Winchester, Nevada, U.S.
46 Victor 41–5 Randy Stephens KO 3 (10), 2:42 10 Nov, 1978 Caesars Palace, Paradise, Nevada, U.S.
45 Victus 40–5 Larry Holmes SD 15 9 Iun, 1978 Caesars Palace, Paradise, Nevada, U.S. Titulum ponderosorum WBC amisit
44 Victor 40–4 Jimmy Young SD 15 5 Nov, 1977 Caesars Palace, Paradise, Nevada, U.S. Amotrix in titulum ponderosorum WBC
43 Victor 39–4 Lorenzo Zanon KO 5 (10), 3:08 14 Sep, 1977 Caesars Palace, Paradise, Nevada, U.S.
42 Victor 38–4 Duane Bobick TKO 1 (12), 0:58 11 Mai, 1977 Madison Square Garden, Novi Eboraci, Novum Eboracum, U.S.
41 Victus 37–4 Mahometus Ali UD 15 28 Sep, 1976 Yankee Stadium, Novi Eboraci, Novum Eboracum, U.S. Pro titulis ponderosorum WBA, WBC et The Ring
40 Victor 37–3 Larry Middleton TKO 10 (10), 2:17 10 Iul, 1976 Sports Arena, Didacopoli, California, U.S.
39 Victor 36–3 Ron Stander TKO 5 (12), 1:19 30 Apr, 1976 Capital Centre, Landover, Maryland, U.S.
38 Victor 35–3 Pedro Lovell TKO 5 (12), 1:40 10 Ian, 1976 Las Vegas Convention Center, Paradise, Nevada, U.S.
37 Victor 34–3 Jose Luis Garcia KO 5 (10), 1:50 14 Aug, 1975 Civic Center, Sancti Pauli, Minnesota, U.S.
36 Victor 33–3 Jerry Quarry TKO 5 (12), 2:29 24 Mar, 1975 Madison Square Garden, Novi Eboraci, Novum Eboracum, U.S. Titulum ponderosorum NABF vacuum cepit
35 Victor 32–3 Rico Brooks KO 1 (10), 1:34 4 Mar, 1975 Red Carpet Inn, Oklahomapoli, Oklahoma, U.S.
34 Victor 31–3 Boone Kirkman RTD 7 (10) 25 Iun, 1974 Center Coliseum, Seattli, Vasingtonia, U.S.
33 Victus 30–3 George Foreman TKO 2 (15), 2:00 26 Mar, 1974 Poliedro, Caracis, Venezuela Pro titulis ponderosorum WBA, WBC, et The Ring
32 Victus 30–2 Mahometus Ali SD 12 10 Sep, 1973 Forum, Inglewood, California, U.S. Titulum ponderosorum NABF amisit
31 Victor 30–1 Mahometus Ali SD 12 31 Mar, 1973 Sports Arena, Didacopoli, California, U.S. Titulum ponderosorum NABF cepit
30 Victor 29–1 Charlie Reno UD 10 13 Dec, 1972 Didacopoli, California, U.S.
29 Victor 28–1 Henry Clark TKO 9 (10) 21 Nov, 1972 Sahara Tahoe, Stateline, Nevada, U.S.
28 Victor 27–1 James J. Woody RTD 8 (10) 30 Iun, 1972 Didacopoli, California, U.S.
27 Victor 26–1 Herschel Jacobs UD 10 5 Iun, 1972 Didacopoli, California, U.S.
26 Victor 25–1 Jack O'Halloran UD 10 17 Mar, 1972 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
25 Victor 24–1 Charlie Harris TKO 3 (10) 17 Feb, 1972 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
24 Victor 23–1 James J. Woody UD 10 29 Sep, 1971 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
23 Victor 22–1 Chuck Haynes KO 7 (10), 1:08 7 Aug, 1971 Civic Auditorium, Monicopoli, California, U.S.
22 Victor 21–1 Vic Brown KO 5 (10) 12 Iun, 1971 Civic Auditorium, Monicopoli, California, U.S.
21 Victor 20–1 Steve Carter TKO 3 (10) 12 Iun, 1971 Valley Music Theater, Woodland Hills, California, U.S.
20 Victor 19–1 Roby Harris KO 2 (10), 1:35 16 Oct, 1970 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
19 Victor 18–1 Chuck Leslie UD 10 26 Sep, 1970 Valley Music Theater, Woodland Hills, California, U.S.
18 Victor 17–1 Roy Wallace KO 4 (10) 29 Aug, 1970 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
17 Victus 16–1 Jose Luis Garcia KO 8 (10) 2 Iul, 1970 Grand Olympic Auditorium, Angelopoli, California, U.S.
16 Victor 16–0 Ray Junior Ellis KO 2 (10), 0:53 8 Mai, 1970 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
15 Victor 15–0 Bob Mashburn KO 4 (10), 1:40 7 Apr, 1970 Cleveland Arena, Clevelandiae, Ohio, U.S.
14 Victor 14–0 Stamford Harris TKO 3 (10), 1:59 13 Mar, 1970 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
13 Victor 13–0 Aaron Eastling KO 2 (10), 3:06 4 Feb, 1970 Silver Slipper, Paradise, Nevada, U.S.
12 Victor 12–0 Julius Garcia TKO 3 (10) 21 Oct, 1969 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
11 Victor 11–0 Gary Bates TKO 8 (10) 25 Iul, 1969 Coliseum, Didacopoli, California, U.S.
10 Victor 10–0 Bill McMurray TKO 7 (10) 25 Iul, 1969 Grand Olympic Auditorium, Angelopoli, California, U.S.
9 Victor 9–0 Pedro Sanchez TKO 2 (10) 31 Mar, 1969 International Sports Center, Didacopoli, California, U.S.
8 Victor 8–0 Wayne Kindred TKO 9 (10) 20 Feb, 1969 Grand Olympic Auditorium, Angelopoli, California, U.S.
7 Victor 7–0 Joe Hemphill TKO 3 (10), 1:52 11 Feb, 1969 Valley Music Theater, Woodland Hills, California, U.S.
6 Victor 6–0 Cornell Nolan KO 6 (10) 8 Dec, 1968 Grand Olympic Auditorium, Angelopoli, California, U.S.
5 Victor 5–0 Wayne Kindred TKO 6 (10) 23 Iul, 1968 Circle Arts Theatre, Didacopoli, California, U.S.
4 Victor 4–0 Jimmy Gilmore KO 7 (8), 1:20 26 Mar, 1968 Community Concourse, Didacopoli, California, U.S.
3 Victus 3–0 Harold Dutra KO 3 (6) 6 Feb, 1968 Memorial Auditorium, Sacramenti, California, U.S.
2 Victor 2–0 Sam Wyatt PTS 6 16 Ian, 1968 Community Concourse, Didacopoli, California, U.S.
1 Victor 1–0 Grady Brazell TKO 5 (6) Nov 14, 1967 Community Concourse, Didacopoli, California, U.S.
  1. "Ebony". Ebony (Johnson Publishing Company): 152–. Iunio 1973 .
  2. ESPN Fitness Magazine, Februario 1985.
  3. 3.0 3.1 3.2 Ken Norton. MCCS Marine Corps Sports Hall of Fame.
  4. Newman, Eric (25 Aprilis 2013) Best Late Bloomers in Sports, 4. Ken Norton. Bleacher Report.
  5. [1] How the spirit of Ken Norton's Marine toughness lives on in Ken Norton Jr., CBS Sports, 10 Novembris 2015.
  6. Hypnotist Aided Norton – Confidence Key To Upset Of Ali (AP, 2 Aprilis 1973).
  7. Positive attitude key to Norton's boxing (AP, 27 Martii 1975).
  8. Think and Grow Rich. Life Training (Kennethus Norton victoriam contra Mahometum Ali praeceptis quae de Cogita Fique Dives didicit tribuere refertur).
  9. Ken Norton about Napoleon Hill's "Think and Grow Rich". youtube.com.
  10. Murray, Jim (7 Augusti 1973) Ken the conqueror. The Free Lance-Star.
  11. Norton, p. 60.
  12. Lewiston Morning Tribune, 28 Iulii 1973.
  13. The Southeast Missourian. 12 Martii 1976.
  14. The Ring, September 1976, p. 43.
  15. Norton autobiographia, Going the Distance.
  16. Maffei, John (6 Iulii 2013). "Sports site No. 3: San Diego Sports Arena". U-T San Diego .
  17. Today in Sports History: Elvis and Ali. Mettachronicles.com (2 Ianuarii 2013).
  18. 18.0 18.1 Pacquiao-Marquez III: Celebrating the trilogies (Muhammad Ali–Ken Norton). Espn.go.com (7 Novembris 2011). Aditus 21 Junii 2014.
  19. Formula:YouTube.
  20. Spinks Snub Miffs Norton, AP via Ludington Daily News, 11 Martii 1978.
  21. Anderson, Dave (9 Martii 1978) No. 1 Contender – Norton only boxer behaving like a champion, The New York Times via Star-News.
  22. "Norton-Young Bout May Be for the Title", Milwaukee Journal, 5 Novembris 1977.
  23. "The judges' cards for Holmes vs. Norton". boxrec.com. 9 Junii 1978 
  24. Holmes get boxing title. Associated Press via The Tuscaloosa News, 10 Junii 1978.
  25. A Lesson in Manliness From the Ex-Marine: Ken Norton, The Art of Manliness, 12 Novembris 2012.
  26. Norton's biography Going the distance
  27. Julian Compton. boxrec.com.
  28. LeDoux, Norton draw, UPI via The Bryan Times, 20 Augusti 1979.
  29. Norton, p. 164.
  30. The Ring Magazine's Annual Ratings: 1980.
  31. Grimsley, Will (10 Novembris 1979) "Ken Norton: Now He's Fighting For Children", AP via The Evening Independent.
  32. Ken Norton. International Boxing Hall of Fame.
  33. "Ken Norton" . San Diego Hall of Champions.
  34. "KENNETH HOWARD NORTON – California Sports Hall of Fame 2011 Inductee" . California Sports Hall of Fame.
  35. Norton, p. 46.
  36. Ken Norton. . IMDb .
  37. 37.0 37.1 37.2 Norton, Ken; Hennessey, Donald, Jr.; Amodeo, John (2009). Believe: Journey From Jacksonville. Fairfield, Iowa: 1st World Publishing. ISBN 978-1-4218-9119-4 .
  38. Roberts, Rich (December 26, 1987) "Ken Norton Is Now Fighting Back: Former Champ Is Learning to Talk Again After 1986 Car Accident", Los Angeles Times.
  39. Rosenthal, Phil (4 Octobris 1986) Ken Norton Jr. helps father overcome crippling injuries, Daily News Los Angeles.
  40. Ken Norton Sr. dies at 70; former heavyweight boxing champion. . Los Angeles Times. 18 Septembris, 2013 
  41. Obituary for Kenneth Howard Norton Sr. at Buchanan & Cody Funeral Home, Jacksonville Chapel. . www.meaningfulfunerals.net 
  42. City, Big. (17 Iunii, 2012) "Ken Norton: Two-Time Father of the Year", The Art of Manliness, 17 Iunii, 2012. Aditus 21 Iunii, 2014.
  43. "Keith Norton" . KPRC Houston Sports News. 2008
  44. Commilito fui in 29 Palms
  45. Obituary Kenneth Howard Norton Sr. Jacksonville Courier, September 24, 2013
  46. "Ken Norton, heavyweight boxing legend, dies at 70". BBC. 19 Septembris, 2013 
  47. Dirs, Ben (19 Septembris 2013). "Ken Norton was a colossal figure in heavyweight boxing's greatest era". BBC 
  48. Commentatio sepulcreti apud Findagrave (2019). https://www.findagrave.com/memorial/117293443/ken-norton

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kennethus Norton spectant.
  • De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
Antecessor:
Mahometus Ali
Honor maximus ponderosorum NABF
13 Martii 1973 – 10 Septembris 1973
Successor:
Mahometus Ali


Antecessor:
Mahometus Ali
Honor maximus ponderosorum NABF
24 Martii 1975 – Ianuarius 1976
Vacatus
Successor:
George Foreman


Antecessor:
Leon Spinks
exutus
Honor maximus ponderosorum WBC
18 Martii 1978 – 9 Iunii 1978
Successor:
Larry Holmes