Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Lemuralia (-ium, n.pl) sive Lemuria (-ium, n.pl) erant feriae Romanae antiquae, diebus 9, 11, et 13 Maii celebratae, in quo lemures, mortuorum spiritus, liberi per terram errantes propitiandi sunt.

Fasti Antiates Maiores: Lemuralia mense Maio ter notantur (LEMVR).

De ritu ab Ovidio descripto

recensere

Ovidius hanc feriam describit apud Fastos (5.419–492), secundum quem paterfamilias hoc ritu lemures placare debuit:

  • Surgit, aut nudis pedibus, aut calceamentis sine vinculis indutus. (432)
  • Gestum manu sua facit, medium digitum cum pollice iungens (433)
  • Tacet (434)
  • Manus aqua ex fonte purgat (435)
  • Se vertens, nigras fabas accipit rursumque iacit, ita novies non respiciens haec verba dicit: "Haec ego mitto, his redimo meque meosque fabis!" (436-9)
  • Manus denuo lavat (441)
  • Cyprea cymbala concrepat (441)
  • Novies lemures rogat ut domicilium relinquet, his verbis utens: "Manes exite paterni!" (442–443)
  • Respicit, itaque ritus conficitur (444)

Ovidius fert originem huius festi esse necem Remi, unde nomen Lemuria a Remuria (479).

Causa Lemuralium, nuptiae maiae infaustae habebantur (Ovidii proverbium citat: "mense malas Maio nubere volgus ait"), quod fortasse est causa cur tot hodie vellent mense Iunio in matrimonium intrare.

Festa Catholica Romana dedicationis Sanctae Mariae ad Martyres (13 Maii), Omnium Sanctorum (nunc 1 Novembris sed olim 13 Maii), et Omnium Fidelium Defunctorum (2 Novembris) sunt fortasse quasi memoriae Lemuralium Romanorum. Mutatio diei Omnium Sanctorum est fortasse causa Samhain Lemuralium Celticorum.

Feriae Similes

recensere

Similes feriae per mundum inveniuntur, et saepe a Latinistis nomine Lemuralia describuntur:

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere