Linus (papa)
Vide etiam paginam discretivam: Linus.
Linus, post mortem Sanctus Linus appellatus, natione Etruscus, patria Volaterranus, fuit, secundum doctrinam Ecclesiae Romanae, secundus episcopus Romanus sive papa. Cum enim Petrus ad mortem se obtulisset pro fide Christiana, Linus, qui videtur discipulus fuisse Pauli apostoli, ecclesiae Romanae episcopatum suscepit. Paulus in epistula II ad Timotheum scripta inter salutationes (quae ad calcem epistulae leguntur), "salutant te," inquit, "Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes". [1]
Res apud Vicidata repertae:
In Libro Pontificali dicitur ex praecepto Sancti Petri cavisse, ut mulieres ecclesiam velato ingrederentur capite.
Notae
recensere- ↑ II Timoth. 4.21
Nexus externi
recensereSeries Paparum