Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Marylise Lebranchu, nata nomine Marylise Perrault die 25 Aprilis 1947, est politica et a die 16 Maii 2012 minister reconstitutionis et decentralizationis Franciae, primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls.

Marylise Lebranchu (2015)

Lodeaci Britanniae Minoris nata et educata, Marylise Lebranchu est alumna Universitatis Redonensis; apud universitatem Britanniae Occidentalis docuit. Magister civium oppidi Montis Relaxi in provincia natali annis 1995-1997 meruit et postea Lutetiae secretarius civicus in rectione Leonillo Jospin; mox ab anno 2000 usque ad 2002 minister Iustitiae fuit. Ab anno 2002 ad 2012 legata est ad Conventum Nationalem pro circulo IV Finis Terrae.


Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marylise Lebranchu spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Leonilli Jospin 1997–2002 (praeside Iacobo Chirac)
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ministri iustitiae Francici 1959–