Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Michael de Cuneo mercatus, Conradi de Cuneo filius (Savone anno 1448 natus, ibidem mortuus anno 1503,[1] fuit secundae navigationis Christophori Columbi annis 1493 et 1494 particeps. Res a se visas gestasque in epistula anno 1495 amico Hieronymo Annari lingua Italiana sed sub titulo Latino descripsit. Quae epistula in bibliotheca Universitatis Bononiensis (cod. 4075) a bibliographo Olindo Guerrini(it) anno 1885 reperta est. Anno 1893 primum divulgata est.

Wikidata Michael de Cuneo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1448; Savo
Obitus: 1503; Savo
Patria: Respublica Genuensis

Familia

Genitores: Corrado da Cuneo;

Epistula

recensere
  • 1495 : "De novitatibus insularum Oceani Hesperii repertarum a don Christoforo Columbo Genuensi"
  1. Ioannes Gil et Consuelo Varela, editores documentorum Columbianorum, epistolographum Simonis de Cuneo textoris Genuensis cognatum monstrare volunt. Tam Conradus de Cuneo Savonensis quam Simon de Cuneo Genuensis Dominicum Columbum, exploratoris patrem, cognovisse constat.

Bibliographia

recensere
Editiones epistulae
  • 1893 : Guglielmo Berchet, ed., Narrazioni sincrone (Raccolta di Documenti e studi della R. Commissione Colombiana 2 iii). Romae, 1893 (pp. 95-107 apud Google Books) (Italiane)
  • 1963 : Samuel Eliot Morison, interpr., Journals and other documents on the life and voyages of Christopher Columbus (Novi Eboraci, 1963) (Anglice)pp. 209-228 apud Internet Archive
  • 1984 : Juan Gil, Consuelo Varela, Cartas de particulares a Colón y relaciones coetáneas (Matriti, 1984) pp. 235-236 (Hispanice)
Eruditio

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Diccionario biográfico español • Dizionario biografico degli Italiani •