Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Vide etiam paginam discretivam: Noë (nomen).

Noë[1] seu Noach[2] decimum ultimumque patriarcharum Hebraicorum ante diluvium fuisse narrat Liber Genesis cap. 6–10 Bibliorum; cum filiis suis arcam construxisse diluvioque cum uxore et sex hominibus aliis supervixisse.

Noë ebrius nudusque a filiis tectus est. Singula res e Chronicis Norimbergensibus

Biblia Noëm virum iustum, qui cum Deo ambularet, in mundo corrupto maloque describunt. Noë arcam ingentissimam aedificare et pares suos admonere Deus iussit, quia homines non oboedientes perdere consilium inierat.

Filii Nois fuerunt Sem, Cham et Iapheth.

Quamquam hodie nonnumquam vita Nois dubitatur, narrationes multae de diluviis immanibus in partibus diversis Terrae sunt, et nonnulli scriptores Biblici nomen Noëm commemorant.

Etiam consideravit Noëm, arcam et diluvium Iesus Christus, qui tempora Nois et res futuras comparavit, dicens:

Sicut autem in diebus Noë ita erit et adventus Filii hominis corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram dixit ad Noë finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra et sicut factum est in diebus Noë ita erit et in diebus Filii hominis edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noë in arcam et venit diluvium et perdidit omnes sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noë et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur respondentes dicunt illi ubi Domine duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur. (Mat. 24, 37–41, Biblia Sacra Vulgata)

Apud Machometanos quoque Nūḥ (نوح), id est Noë, unus ex prophetis religionis unius Dei habetur. Nomen eius enim in Alcorano saepe reperitur, atque caput septingesimum primum huius libri Surat nuh (Caput Nois) appellatur.

In mythologia

recensere

Multi mythi in orbe terrarum de diluvio loquuntur, praesertim epos Gilgami, quae in Mesopotamia ante narrationem Biblicam scripta est.

Pelliculae

recensere
  1. "Noe" vel "Noë", indecl., in editionibus vulgatis libri Genesis; "Noi" cas. nom., "Nois" cas. gen. (col. 85 apud Google Books); "Noëm" cas. accus. (p. 146 apud Google Books) et saepe
  2. "Noach", indecl. (tabula 1 ad principium apud Google Books); "Noachi" cas. gen. (p. 99 caput) (p. 15 apud Google Books) et saepe; "Noachis" cas. gen. (p. 13 apud Google Books) et saepe

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Noë spectant.