Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Oenomaus (Οἰνόμαος) in mythologia Graeca fuit Martis filius[1], Elidis et Pisae rex, Asteropae maritus atque Hippodamiae pater; qui, cum ex oraculo se a genero interfectum iri didicisset, et filia tamen a multis procis ob formae praestantiam ambiretur; curule certamen procis proposuit, eâ lege, ut filia victori in matrimonium cederet, victus mortem subiret. (Inde "Pisaeique tori legem", dixit Nemesianus.) Tredecim igitur petitoribus iam victis et occisis, Pelops Tantali filius amore puellae captus, Myrtilum aurigam pretiô corrupit, ut axes infirmos et fragiles currui subiungeret. Quô factô Oenomaus una cum curru corruit, membrisque omnibus e ruinâ collisis, iamque morti vicinus, Pelopem precatus est, ut vicem suam ulcisceretur. Quare, cum Myrtilus pactum sibi perfidiae praemium a Pelope contumeliosius exigeret, ab eo in mare praecipitatus est; eôque modô et puellâ et regnô potitus Pelops, totam chersonesum de suo nomine Peloponnesum appellavit.

Oenomaus et Myrtilus in curru

Hyginus mythographus haec de Oenomao refert:

Oenomaus Martis et Asteropes Atlantis filiae filius habuit in coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cavere. itaque cum complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset victorque exisset, quod is equos aquilone velociores habuit, victus autem interficeretur. multis interfectis novissime Pelops Tantali filius cum venisset et capita humana super valvas fixa vidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem timens. itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiuvaret. fide data Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum defectum Oenomai equi distraxerunt. Pelops cum Hippodamia et Myrtilo domum victor cum rediret, cogitavit sibi opprobrio futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum Atreum Thyesten.[2]

Certamen Pelopis et Oenomai in Iovis Olympici templi fastigio frontali sculptum erat[3], quia velut praeludium quadrigarum certaminum ludis Olympicis habitorum putabatur. Persona tragoediarum quoque fuit et quondam Aeschines Oenomaum agens Pelopem persequentem turpiter cecidisse dicitur atque risum movisse[4].

  1. De matre aliter alibi tradebatur. In Elide Harpina, Asopi filia, Oenomaum ex Are genuisse dicebatur (Pausanias V.22.6 et VI.21.8). Ab aliis Eurythoe aut Sterope appellabatur.
  2. Hyginus, myth., Fabulae 84.1.
  3. Pausanias V.10.6-7. "Restauration des frontons d'Olympie", Revue archéologique, 1889/7.
  4. Demosthenes, De Corona 180 et 265 unde fabula in Aeschinis Vitas translata est.

Plura legere si cupis

recensere

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis