Mare
Mare (-is, n.) est magnum corpus aquae salsae quod cum oceano coniungi vel magnus lacus salsus est, qui, sicut Mare Caspium, exitu naturali caret. Aliquando vocabula mare et oceanus ut idem significent adhibentur.[1] Gelida aqua marina in glaciem marinam convertitur; quod fit sub gradu conglaciationis aquae purae, circa −1.8 °C (28.8 °F).[2] Haec "aquarum generalis collectio"[3] 70.8 centesimas telluris tegit; id est 381 milliones chiliometrorum quadratorum.
Aquae marium gravitationi lunae solisque subiectae sunt; quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt.
Maria multos biotopos continent. Piscatores in maribus navigant, piscesque ex maribus capti gravis alimenti nostri pars sunt.
Maria etiam viae navigandae sunt. A temporibus Aegyptorum, pharaonum nautae in maribus navigabant. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. Medio aevo, Viccingi et mercatores Hanseatici in maria septentrionalia dominabantur.
Mare sensu poetico dicere 'pontus' (-i, m.) est.
Repertorium marium
recensere- Mare Adrianum
- Mare Adriaticum
- Mare Aegaeum
- Mare Album
- Mare Arabicum
- Mare Aralense
- Mare Arcticum
- Mare Asoviense
- Mare Atlanticum
- Mare Balearicum
- Mare Balticum
- Mare Barentsii
- Mare Beaufort
- Mare Beringianum
- Mare Bismarck septentrionale
- Mare Bohaiense
- Mare Britannicum
- Mare Caribaeum
- Mare Caribicum
- Mare Caricum
- Mare Caspium
- Mare Celticum
- Mare Chilense
- Mare Coralinum
- Mare Creticum
- Mare Curalinum
- Mare Diracianum
- Mare Erythraeum
- Mare Euxinum
- Mare Flavum
- Mare Frisium
- Mare Germanicum
- Mare Graecum
- Mare Groenlandiae
- Mare Hadrianum
- Mare Hadriaticum
- Mare Hespericum
- Mare Hyrcanum
- Mare Hyrcanium
- Mare Iaponicum (Mare Orientale, Mare Coreanum)
- Mare Ibericum
- Mare Indicum
- Mare Inferum
- Mare Ionicum
- Mare Ionium
- Mare Karense
- Mare Lapteviorum
- Mare Levantinum
- Mare Ligurium
- Mare Ligusticum
- Mare Mediterraneum
- Mare Mortuum
- Mare Murmanicum
- Mare Nigrum
- Mare Norvegicum
- Mare Occidentale
- Mare Ochotense
- Mare Orientale
- Mare Pacificum
- Mare Philippinense
- Mare Philippinum
- Mare Rossianum
- Mare Rubrum
- Mare Salis
- Mare Salomonis
- Mare Sardiniense
- Mare Sardonium
- Mare Sardum
- Mare Sarmaticum
- Mare Scythicum
- Mare Septentrionale
- Mare Setovium
- Mare Sibiricum
- Mare Sibiricum Orientale
- Mare Sinense
- Mare Sinense australe
- Mare Sinense orientale
- Mare Sulavesiense
- Mare Suluense
- Mare Tasmanianum
- Mare Thracicum
- Mare Tiberiadis
- Mare Tschukotense
- Mare Tuscum
- Mare Thuscum
- Mare Tyrrenum
- Mare Tyrrhenicum
- Mare Tyrrhenum
- Pontus Euxinus
Notae
recensere- ↑ "Sea - Definition and More from the Free Merriam-Webster Dictionary". Merriam-webster.com.
- ↑ "Sea ice (ice formation)". Britannica Online Encyclopedia. 2012 [retractatio ultima].
- ↑ Isidorus, Etym. 13.14. Isidorus de mari pergit: "Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): 'Et congregationes aquarum vocavit maria.' Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum."
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad maria spectant. |