Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Petrus Nicolai filius Wrangel (Russice Пётр Николаевич Врангель, tr. Pëtr Nikolaevič Vrangel' ; 15 [27] Augusti 187825 Aprilis 1928) erat dux militaris Russicus, qui tempore Belli Civilis Russici fuit unus participum et ducum exercituum, "Albi" vocantur, contra copias bolsevicorum (quae "Rubri" appellantur) bellantium.

Wikidata Petrus Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Wrangel: imago
Petrus Wrangel: imago
Petrus Wrangel: subscriptio
Petrus Wrangel: subscriptio
Nativitas: 15 Augusti 1878; Zarasai
Obitus: 25 Aprilis 1928; Bruxellae
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Nikolay Wrangel; Mariâ Dmitrievna Vrangelʹ
Coniunx: Olga Wrangel
Proles: Baron Alexis Wrangel
Familia: Wrangel family

Memoria

Sepultura: Belgrade New Cemetery, Bruxellae, Church of the Holy Trinity, Belgrade, Regnum Iugoslaviae
Petrus Nicolai filius Wrangel, anno fere 1920 pictus

Biographia

recensere

Baro Petrus Wrangel natus est in familia nobili, ad domum Tolsburg-Ellistfer gentis Wrangel (Wrangell) pertinenti.[1]

Postquam studia sua in Instituto Montano Petropoli complevit (anno 1901), munus militare in cohorte regia equestri incepit. Praefectus militum anno 1902 factus, in Bello Russo-Iaponico participavit. Anno 1910 studia sua in Academia Praetorii Generalis complevit. In primo bello mundano subdivisione magna equitatus praefuit.

Post Revolutionem Octobris Wrangel in Crimaeam provectus est et mense Augusto anno 1918 ingressus est in Exercitum Voluntarium (Russice vocatum Добровольческая армия, Dobrovol'českaja armija), contra bolsevicos bellantem, cuius dux erat ab mense Decembri anni 1919 ad mensem Ianuarium anni 1920. Excussus est, conflictus cum alio duce "Alborum", Antonio Denikin, causa. Die 4 Aprilis 1920 electus est imperator Exercitus Russici in Crimaea (Русская армия в Крыму, Russkaja armija v Krymu). 14 Novembris anno illo, post cladem copiarum illarum, Wrangel cum parte magna exercitus sui Russiam exuit.

Anno 1924 in demigratione Unionem Omnimilitarem Russicam (Русский общевоинский союз, Russkij obščevoinskij sojuz) creavit. Scripsit commentarios, eventa Belli Civilis Russici describentes.

  1. Genealogisches Handbuch der baltischen Ritterschaften, Teil: Estland. Volumen I. Gorlicii, 1930. (vide, e.g., paginas 537, 574, 580).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Wrangel spectant.
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •