Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Pleone

Oceanis Pleiadum mater
(Redirectum de Pleione)

Pleone (-ēs, f.) sive Pleione (-ēs, f.; Graece Πληίονη, a πλείων ‘amplior’, ‘amplificatrix’) in mythologia Graeca est nympha Oceanidum et custos gregum amplificandorum.[1]

Titanum Oceani Tethyosque dicitur filia, Atlantis uxor, et Pleiadum mater.[2] Ovidius narrat Mercurium (Graece Ἑρμῆς) esse Maiae Pleiadis filium ac Pleones nepotem.[3] Secundum autem Hyginum mythographum, Musaeus polyhistor scripserit Hyantem Hyades Pleiadesque haud Pleones Atlantisque, sed Aethrae Atlantisque esse liberos.[4]

Pliades autem appellatae sunt, ut ait Musaeus, quod ex Atlante et Aethra Oceani filia sint filiae quindecim procreatae, quarum quinque Hyades appellatas demonstrat, quod earum Hyas fuerit frater, a sororibus plurimum dilectus. Qui cum venans a leone esset interfectus, quinque, de quibus supra diximus, lamentationibus assiduis permotae, dicuntur interisse; quare eas, quod plurimum de eius morte laborarent, Hyadas appellatas. Reliquas autem decem sorores deliberasse de sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse; quare quod plures idem senserint, Pliadas dictas.

Ab ea Pleione sive Pleone, stella inter Pleiades gregem stellarum, nominatur.[5]

  1. Res.
  2. Konrat? Ziegler et Walther Sontheimer, eds., Der Kleine Pauly, Lexikon der Antike, 4, Mchn.? (Alfred Druckenmüller, 1970), col. 923.
  3. Heroides XVI, 62, a William Smith in Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology citatus (Bostoniae: Little, Brown Co. 1867), vol. II, p. 411.
  4. Hyginus mythographus, De astron. II, 21.
  5. Jim Kaler, "PLEIONE (28 Tauri)," in re interretiali[nexus deficit].