Praebenda
Praebenda est genus beneficii, quod imprimis Medio Aevo in usu erat.
Praebenda esse potuit:
- Quaestus, qui canonicis regularibus vel saecularibus ob munus ecclesiasticum ab iis actum competivit summam redituum ex fructibus vel vectigalibus valens, quae iis concessa erat.
- Reditus a persona iuridica (sive publica sive ecclesiastica) concessus.
- Annua alimenta, quae prabendario ad senectutem agendam dabantur.
Medio Aevo, antequm oeconomia nummaria adolevit, haec sola pro muneribus solvendi via erat. Cum autem crebro consuetudines malae vel vitia cum praebendis coniuncta orirentur, tempore Reformationis in ecclesiis praebendae paulatim abolitae et per remunerationem expletae sunt, quae nummis constat et iis, qui munus exercent, directe pensitatur.
Hodie praebenda institutum sui iuris esse solet, quae plerumque ad patrimonium ecclesiasticum (dioecesium vel paroeciarum) pertinens constitutum est ad scholas, nosocomia etc. sustinenda. Forma iuridica secundum regiones et tempora oriundi discrepat.