Secundum
Secundum[1], olim per sec., nunc iuxta Systema Internationale (SI) per s imminutum, est mensura temporis, quae hoc in systemate tanquam primaria vel axiomatica unitas habetur.[2] Per conventum atomicum, secundum est tempus 9 192 631 770 cyclorum radiationis electronum quae inter status fundamentalis atomi Cs 133 moventur.[3] Homines eum horologio metiri possunt.
Multiplices SI
recenserePraefixa SI usitate adhibentur ut duratio temporis minus quam secundum cognoscatur, sed raro pro multiplicibus? secundi; contra, unitates non SI—minuta, horae, dies, anni Iuliani, saecula Iuliana et milennia Iuliana—obtinent.
Historia
recensereIn antiquitate Newtoni, divisus temporis erant annus, mensis, dies, hora, minutum primum, et minutum secundum; quaeque hora divisa erat in sexaginta minuta prima, et quodque minutum primum in sexaginta minuta secunda.[4] Anno 1687, Newtonus in Principia[5] saepe "tempore minuti unius secundi" scripsit.
Mox autem vocabulum secundi simplicis significabat 'minutum secundum', et 'minutum' significabat 'minutum primum'. Leonhardus Eulerus iam medio saeculo XVIII saepe vocabulo secundo utitur sine minuto. In "Opera omnia,"[6] Eulerus scripsit in pagina quinta "Calculo scilicet apud Indos recepto, quo diem in 60 horas, horam in 60 minuta, minutum in 60 secunda distinguunt" et pagina 136 "determinatio ultra 2 aut 3 partes decimas unius secundi erronea esse nequit", et similiter paginis ceteris.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vide Leibnizens mathematische Schriften, ed. Gerhardt, I. partis volumine tertio, p. 504.
- ↑ "Official BIPM definition". BIPM
- ↑ Bureau International des Poids et Mesures.
- ↑ Vide historia vocabuli secundi: "Originally, the second was known as a "second minute", meaning the second minute (i.e. small) division of an hour. The first division was known as a "prime minute" and is equivalent to the minute we know today."
- ↑ Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, Isaaco Newtono scripta Latine, a "Google Books" edita.
- ↑ Opera Omnia, a Leonardo Eulero scripta Latine, a "Google books" edita.[nexus deficit]
Bibliographia
recensere- Bureau International des Poids et Mesures. 2006. The International System of Units (SI). Ed. 8a. Organisation Intergouvernementale de la Convention du Mètre.
Unitates axiomaticae: | |