Ver
Ver (-is, n.) est unum ex quattuor temporibus anni, spatium temporis inter hiemem et aestatem.
Historia
recensereHodie in hemisphaerio septentrionali ver aequinoctio verno (20/21 Martii) et solstitio aestivo (20/21 Iunii) finitur. Non semper ita fuit, nam in imperio Romano et apud Graecos et Aegyptos antiquos aequinoctium non ineunte sed medio vere situm erat. Cum primis flatibus Favonii (apud Graecos Zephyri) incipiebat, quod paulo post nonas Februarias fieri solebat. Et ortu Vergiliarum sive Pleiadum finiebatur, quae secunda parte mensis Maii oriebantur.[1] Haec divisio anni ab astrologis Aegyptiis inventa videtur: nec Romae enim nec Athenis caelum mense Februario mollius fit. Unde versus poetae Ovidii:
- . . . a Zephyris mollior aura venit
- . . . et primi tempora veris erunt.
- ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
- magnaque discedens signa reliquit hiems. (Fasti, libro secundo)
Astronomia
recensereIn astronomia incipit ver die aequinoctii vernalis, id est:
- in Hemisphaerio Septentrionali die 20 aut 21, haud saepe iam die 19 Martii
- in Hemisphaerio Meridionali die 22 aut 23 Septembris
Sententia
recensere
|
Notae
recensere- ↑ Plinius Maior II,122. Columella XI,2,15. Ovidius, Fasti II,147sqq.
Nexus interni