Votum
In religionibus votum est pollicitatio alicui deo vel deae facta alicuius rei optatae invicem impetrandae gratia : ita ductores exercituum Romanorum medio proelio templum vel ludos divinitati cuidam vovere solebant, a qua auxilium et victoriam impetrarent. Victoria parta, votum publice solvebatur.
In religionibus antiquis
recensereIn religione Romana antiqua votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona pro amplitudine rei familiaris invicem promittebant, et compotes voti facti votum solvere debebant. Parva dona eiusmodi (sigilla, tabulae...) in fanis alicuius voti solvendi gratia suspensa dona votiva appellantur[1]. Exempli gratia talia dona votiva mulieres post partum felicem ex arboribus luci Dianae Aricinae adpendebant. Quod in primis fieri solebat cum aliqua medendi facultas deo vel deae tribuebatur. Ita in Gallia ad fontem Sequanae fluminis multa dona votiva anatomica e fano antiquo deae Sequanae ab archaeologis effossa sunt, quae olim ab aegrotis ob salubrem virtutem aquarum gratias agentibus consecrata erant. Quae omnia hodie in Museo archaeologico Divionensi servantur[2]. Dona votiva eiusdem generis in multis ecclesiis Christianis quoque conspicere licet.
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici eum qui, postquam impetravit quae sibi a deis optarit, solvere votum cogitur. Item ludi votivi, qui voti solvendi gratia semel celebrabantur, a ludis ordinariis (ludi Romani, ludi Megalenses...) distinguebantur, qui quotannis certo tempore anni fiebant. Praeterea inscriptiones votivae magnam partem inscriptionum antiquarum hodie servatarum efficiunt : in ipsa re donata vel in quadam basi (e.g. cum de statua agebatur) exaratae votivam originem suam declarant per hanc formulam V.S.L.M.(X...votum solvit libens merito) vel aliam eiusmodi.
Quo die novus imperator Romanus regnare coeperat 'dies imperii' dicebatur : illo die vota solemnia pro salute imperatoris et imperii publice suscipiebantur quae per decem annos novabantur. Decem annis peractis, die natali imperii magnae feriae celebrabantur, decennalia aut vicennalia dicta, tum cum vota priora solvebantur et nova vota in proximos annos suscipiebantur. Quae sollemnitates frequenter in nummis iactabantur, in quibus imperatorem ad aram accensam sacrificantem videre possis, adpositis titulis VOTA PVBLICA vel VOTA SVSCEPTA vel VOTA SOLVTA[3] (II-IV s.).
In religione Christiana
recensereEcclesia Christiana novum genus votorum excogitavit : ei qui vota solemnia suscipiebant totam vitam suam Deo devoturos esse pollicebantur. In primis si qui vota monastica vel perpetua suscipiebant, omnibus terrestribus bonis et voluptatibus renuntiabant (vota castitatis, paupertatis, oboedientiae...). Talia vota gratuita et sine condicione videri possunt ; revera tamen illo modo salutem animae suae effecturos credebant.
De quibus votis si plura scire cupis vide : Professio religiosa
Hodie, oblitterata significatione religiosa obsoleta, nomen 'votum' sive rem optatam sive ipsam actionem optandi plerumque designat.
Plura legere si cupis
recensere- G. Baggieri et al. 1996, Speranza e sofferenza nei votivi anatomici dell'antichità, (catalogus expositionis Romae habitae, reed. 1999 mutato titulo L'antica anatomia nell'arte dei donaria).
- JW Bouma, Religio votiva : the archaeology of Latial votive religion : the 5th-3rd c. BC votive deposit south west of the main temple at Satricum (Borgo Le Ferriere), Drachten : Donkel & Donkel, 1996 3 volumina ISBN 90-9009504-7
- G. Freyburger, 'Decennalia' in Der Neue Pauly
- M. Haase, 'Votivkult' in Der Neue Pauly
- D. Klose, 'Vota' in Der Neue Pauly
- H. Mattingly 1952/53, The Imperial “Vota”, in: Proceedings of the British Academy 36 : 155-195 et 37 : 219-268
- M. Thirion 1965, 'Les vota impériaux sur les monnaies entre 337 et 364', Schweizerische Numismatische Rundschau 44 : 5-21
Notae
recensere- ↑ Ad ea dona designanda plures linguae locutione Latina ex voto tamquam nomine composito utuntur.
- ↑ Situs officialis
- ↑ Andreas Chastagnol 1984, 'Les jubilés décennaux et vicennaux des empereurs sous les Antonins et les Sévères' Revue numismatique 26 pp. 104-124. Hic legere potes